PG 28, col. 911

ρεύεσθαι, ἀπὸ τῆς στρατιωτικῆς ὁμιλίας ἐπὶ τὴν ἀποστολλικήν διακονίαν χωρῶν. Ταῦτά μοι διὰ βραχέων, ὦ φίλε
Ρευεσυαι, απυ της (rupium-“au”, υμιΛιαι, an: u‘v υισευυενηυυιν unusuva LWIJWV. ιαυνια μοι una ρραχεων ω φιΛε
εἷς τὴν παραληφθεῖσαν τῆς :06 Ζαχαρίου ἀπιστίας προιοδοιπόρηται. ’ ’
3. Nunc vero quaedam ex jamjam lectis disqui-
renda nobis sunt. Quaenam illa? Quae a Gabriele
annuntiata, et a Virgine credita, a Spiritu sancto
promota, a Domino quasi thesaurus recondita,et a
Patre obsignata, et a piis hominibus servata sunt.
Audisti modo evangelistam Lucam dicentem: «In
mense sexto, missus est angelus Gabriel in civita-
tem Galilwae, cui nomen Nazaret, ad virginem de-
sponsatam viro, cui nomen Josepb 5”. » Ο sponsalia
cum alio contracta, alii promissa l o sponsalia,quaa
gaudium exhibent, perturbationem sedant ! Audisti
modo Lucam evangelistam ita loquentem : Ingres-
sus domum angelus, Virginem salutavit ac dixit :
‹‹ Ave, gratia plena, Dominus tecum : benedicta tu
in mulieribus. Qum cum vidisset, turbata est in
sermone ejus, et cogitabat apud seipsam qualis
esset ista salutatio ²².-› Vidistin' salutationem an-
geli perturbationem excitare Ῡ nec modo perturba-
tionem, sed etiam cogitationes; imo dubitationem,
atque his similia.Tacitus namque angeli ingressus,
vultus insuetus, colloquii insolentia, magnitudo
promissionis,inexspectata vocis auditus,Virginem
conjecit in metum, quae cogitatione temperantis
animi omnem pravam abjecit cogitationem.Quam-
obrem turbata est, atque turbata imperturbata
permansit. Quid est illud, atqua turbata, imper-
turbata permansit? Studiose audi. Cum Gabriel
angelus utmissionis suae ministerium impleret,nullo
excitato pedum strepitu virginale cubiculum adiit ;
sola quippe Virgo erat in sponsi sui domo. Nostis
porro cuncti quo pacto erubescat virgo sub initium
initinuptiarum pacti, inclinato vultu demissa lo-
quens voce, nullum exhibens nutum, nullam non
gerens temperantia sollicitudinem. Cum sic atie-
ctam videret angelus, ait illi : « Ne timeas,Maria, »
tametsi anxia,et utpote virgo, temperantia: sollicita
fuisti, ne irruens sponsus tuus, tuae vim afferret
verecundiae. Illud scias velim, ο Virgo, nullum
fore tibi cum sponso tuo Josepb congressum.Aliud
te negotium exspectat, divinum, dominicum, inelI‘a-
bile, inexplicabile,332 quod sermone enarrari ne- Β
queat. Dominicum futura es habitaculum; mater,
nuptialis expers tori praedicaberis ; coeli terraeque
Dominum susceptura es, incorruptum gestatura
fetum. « Ne timeas, Maria, ›› tuam firma cogitatio-
nem, animam corrobora, cor confirma. Ne imitere
Zachariam : ne, quemadmodum ille, dubitaveris,
tu quae mulierum gloria es: tu lsraelitici populi
exsultatio : tu gentium ornamentum, tu gaudii ra-
dix, tu benedictionis plantatio. Tu prae omnibus
virginibus invenisti gratiam apud Deum. Et ‹‹ ecce
concipias tilium, et vocabis nomen ejus Jesuzn.Hic
³⁸ Luc. ι, 26, 27. ³³ ibid., 28, 29.
ς
(3Ο⁶¹”) Vulg., ποιησαμένη, nullo sensu. EDIT.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.