PG 3, col. 311

primam quin post Deum est hierarchiam, scilicet
seraphim : ita ut iterum adductio esset angeli ad-
ducentis. Et ait sanctus istam fortassis orationem
esse veram.Quomodo autem vera sit, demonstrat
explicando ea quae dixit. Referebat enim, inquit,
ille,quomodo divina vis ad omnia pertingeret,et ad
omnia incomprehense, ac sine mistione permea~
ret : non enim ita continetur ab aliquo, ut alibi
non prodeat. ι 18 Et iterum, omnibus est occul-
tus ob duas has eausas,quod nimirum ab omnibus
superessentialiter exemptus sit,etdissimilis(simile
autem a simili cognoscitur); et oculte providen—
tias suas transfundat (quis enim novit sensum
Domini?);ut merito semper vigilemus, nescientes
rationes ejus, et horam qua res quaelibet utiliter
disponetur.Hanc itaqueillustrationem etiam spiri«
talibus essentiis transmittit, verum pro cujusque
captu,et juxta mensuram virtutis eorum qui illam
recipiunt.primum nempe primis,etper illos infe-
rioribus : uti etiam proprio ac sensibili exemplo
declarat, quod iis quidem quae dicuntur non satis
congruit, nobis tamen notum est. Propone enim
radium solarem; hic trajicitur in primam mate-
riam perlucidiorem,vitrum,verbi gratia, per quod
clarius affulget. Quomodo clarius? Nobis videlicet,
minime facta comparatione cum priori illustra;
tione,sed cum proportione visus ad lumen reci pien-
dum : siquidem lux copiosa visum potius obtundit,
si non sit commensa oculis se excipientibus.Dis-
tribuitur etiam materiis crassioribus, et propter
ineptitudinem, quam habent ad illustrationem tra-
jiciendam, et obscura fit, eoque sensim contrahi-
tur, ut distribui aliis non possit. Accipe et aliam
ab igne contemplationem. Calor ignis magis se
ditfundit in ea quae ipsius sunt capaciora,et ad ca-
lorem facile cedunt, et adducuntur: verum in na-
turis illi reluctantibus, ut adamantis, vel contra-
riis,ut aquaa, vel nullum autexile efficacitatis ejus
igneae vestigium apparet : quodque hoc majus est,
ad ea quae non sunt cognota, verbi gratia, aquam
(nam aqua frigida et humida est,ignis vero calidus
et siccus), per alia quae illi sunt cognata,verbi gratia,
per vas primum accedit.Primum autem dixit, non
quod immediate,sed per ea qua: prima sunt acce-
dat primum ad ea quae non sunt cognota, ad ea
pcstmodum, verbi gratia, calefacienda : primum
enim ignita faciendo illa quae quoquo modo co-
gnata sunt,per eadem etiam quae non sunt cognata
calefacit. Secundum hanc itaque rationem natu-
ralem, oa quoque quae supra naturam sunt con-
sidera : Dcus enim omnis rectae ordinationis ordi-
nisque principatus, illustrationis suae splendorem
primordialitcr,luculenta et admiranda fusione su-
premis illis mentibus manifestat,et per illas reli-
quac deinceps istum radium participant. Hae enim

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.