PG 31, col. 191

primitiae rejiciuntur, haud dubium quin in his
totum quoque sit rejiciendum. Εὐνίθεί regnum Dei
non possidebunt ⁸ο. Si temulentus accedis ad jej u-
nium, quid utilitatis aufers? Nam si te ebrietas
excludit a regno caelorum, quisnam tandem e jeju-
nio fructus ‘? Annon vides, quod qui in domandis
equis, qui ad certamina aluntur, peritissimi sunt,
cum instat certaminis dies, eos inedia praeparant ‘?
Tu contra, data opera temetipsum deprimis satu-
ritate : adeo gulae vitio bruta etiam animalia prae-
curris. Venter onustus non solum ad cursum, sed
distento ciborum copia, non datur quiescere, sed
laavum latus vertere.
5. Jejunium servat parvulos, sobrium reddit
juvenem, venerabilem facit senem; venerabilior
enim est canities jejunio decorata. Jejunium femi-
nis ornatus est congruentissimus; atate ac robore
vigentibus pro freno est ; jejunium matrimonii cu-
stodia est, virginitatis nutritius. Atque haec quidem
commoda affert privatim jejunium, in singulis
sedibus, in quibus colitur. At publice quomodo
vitam nostram gubernat? Totam confestim, civi-
tatem, totumque populum ad tranquillitatem com-
ponit, consopit clamores, eliminat lites, conviciis
imponit silentium. Cujus magistri praesentia puero-
rum strepitus tam subito compescit, quam jeju-
nium oboriens civitatis tumultus coercet? Quis
commessator prodiit in jejunio? quis unquam eho-
rus lasciviens a jejunio coactus est? Teneri risus,
meretriciae cantilenae, insanae saltationes subito
diffugiunt e civitate, a jejunio tanquam ab austero
quopiam judice in exsilium actas. Quod si omnes
jejunium ad res gerendas in consilium adhiberent,
nihil obstaret quominus per universum terrarum
orbem alta pax esset, videlicet nec aliis gentibus
‘ in alias insurgentibus, nec exercitibus manus inter
se conserentibus. Ne arma quidem cuderentur, si
jejunium vigeret, nec fora judicialia exstrueren-
tur, neque quisquam habitaretin 14 carceribus.
In summa, nec deserta haberent maleficos, nec
civitates sycophantas, nec mare piratas. Si omnes
essent jejunii discipuli, prorsus non audiretur,
ut Job ait“, vox exactoris; nec vita nostra tot
suspiriis, tot mmroribus esset difl'erta, si jejunium
vitam nostram gubernare. Perspicum est enim
quod unumquemque doceret non tantum in eduliis
⁸ο ι Cor. v1, 10. θ’ Job Ill, 18.
(83? Reg. primus ἀγωνίας προκειμένης· quam
scripturamsequeremur, nisi editi et alii mss: vul-
gatam lectionem tuerentur. Haud longe editi et
9‘53. καταπιέζεις τῷ κόρῳ, non κατατῖιαίνεις, ut
Tilmannus in ora libri'a'dnotarat. Nec ita multo
P°§t.!n§S-_F1u9 βρυλοῆέγη γάρ·
(ὃς) 'Anti‘qui 'duo 'libri {iolberlini καταθλιϐομένη
τῷ ἄχθει. Aliquanto post Reg. primus σεμνοποιεῐ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.