PG 31, col. 582

necesse sit: sed ea quae potiora sunt, anima; sunt
tribuenda, ita ut ipsam ex ea quam cum corporis
affectionibus habet communione, tanquam ei car-
cere per philosophiam eximamus, simulque etiam
corpus vitiis atque libidinibus reddamus inexpu-
gnabile. Ventri quidem ministranda sunt necessa-
ria, non quae sunt perquam jucunda, velut ii qui
quosdam mensarum structores coquosque exqui-
runt, totamque terram ac mare vestigant, velut
moroso hero tributa pendentes, digni miseratione
ob ejusmodi occupationem, haud remissius quam
qui in inferno versantur, cxcruciati, plane disse-
cantes ignem, cribro ferentes aquam, et in pertu.
sum dolium infundentes, laborum finem nullum
habentes. Comas autem ac vestimenta plus satis
curare, aut, ut ait Diogenes, adversa fortuna uten-
tium est, aut injustorum. Quare cincinnatum esse
et appellari, asque turpe censendum dico, atque
scortari, aut alienis nuptiis insidiari. Quid enim
ejus qui mente praeditus est interest, utrum tenui
ac sumptuosa veste induatur, an pallium vile gestet,
modo et frigori et calori arcendo satis sit? Ει ad
hunc modum reliqua quoque ultranecessitatem non
sunt excolenda, nec corporis habenda est major
cura, quam quantum animae prosit. Nam comptum
esse et corporis amatorem, viro hac illa appella-
tione vere diguo non minus probrosum fuerit, quam
alteri cuivis vitio ignave obnoxium esse. Nam omne
studium huc conferre ut corpus quam optime se
habeat, non hominis est semet cognoscentis, neque
intelligentia sapientem illam admonitionem, qua
docemur, quod sub aspectum cadit,.id hominem
non esse, sed requiri sapientiam quamdam prae-
stantiorem, qua quisque nostrum seipsum qualis
tandem sit agnoscat. Hoc autem difficilius est men-
tem non puram habentibus, quam lippienti solem
aspicere. Est autem animm purgatio, ut 182 se-
mel, et quantum vobis satis sit, dicam, voluptates
per sensus irrepentes aspernari, non oculos pascere
insulsis prestigiatorum ostentationibus aut corpo-
rum stimulum voluptatis immittentium aspectu,
non per aures harmoniam corruptam in animam
infundere. Vitia enim quas illiberalis dejectique
animi fetus sunt, ex hoc musicas genere solent oriri.
Sed musica altera, quae et melior exsistit, et ad
melius perducit, consectanda nobis est: qua usus
David, sacrorum carminum auctor, furorem regis
usus probat. 'Aliquanto post Colb. tertius φημὶ
δεῖν τους τηλικούτους.
(ββ), Yocula ἄν addita es_t_ ex 901b.te_rtio.Albidem
editi ἐνδέῃ. At mss. ἐνδέῃ. Nec ita multo intra editi
τῷγε ἀληθιίεςο Libri veteres τῷ γε ὡς. ἀληθῶς,
(69) Paulo aliter legitur in'Colbr. tertio, nempe
hoc modothtius τὸ σῶμα... γινώσκοντος. Haud
lapnge editi ἀλλά τινος δεῖ( At Reg. tertius et aliter
ιιται.
ιιται.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.