PG 31, col. 599

de abundavit nostra debilitas, ut gloria majore affi-
ceretur qui quod infirmum est corroborat. Qui ve-
ro hanc nostram celebritatem reduxit, et praeteriti
anni votis finem dedit, et succedenti tempori ini—
tium largitus est (eadem enim dies praeteritum cir-
culum nobis terminat, et rursus insequentis fit
initium), qui igitur congregavitnos, et tribuit usum
futuri, conservet nos in semetipso illaesos,inoffensos,
a lupi raptu securos: Ecclesiam hanc, quae magnis
martyrum turribus munitur, custodiat inconcus-
sam : insidias omnes, et haeretici furoris assultum
avertat. Praetereain tranquillitate nobis praestet, ut
discamus oracula divina, datamque Spiritus gra-
tiam doceamus : quia ipsi gloria et imperium cum
sancto Spiritu, nunc et semper, et in saecula sin-
culorum. Amen .
HOMILIA XXIV.
Contra Sabellianos, et Arium, et Anemwos.
1. Pugnat Judaismus cum Hellenismo, et uter-
que cum Christianismo, quemadmodum Egyptii
et Assyrii et sibi invicem et lsraeli erant infensi.
lta quoque in vitio comperimus timiditatem atque
audaciam et interse pugnare, et fortitudini adver-
sari. Talis quasdam pugna etiam adversus rectam
confessionem utrinque mota est, hinc a Sabellio,
illinc ab iis qui praedicant inaequalitatem. Nos
vero sicut ethnicos fugimus, et improbum simu-
lacrorum cultum sumus aversati, et deorum mul-
titudinem quam inducunt impiam esse judicavi-
mus : sic quoque Judaeorum Filium Dei negan-
tium refugimus blasphemiam, veriti scilicetminas
illas : Qui negaveritmecoram hominibus, negabo et
ego eum coram Patre meo, qui in caelis est δι.
Fugiamus igitur, utpar est, eos etiam qui his
cognata dogmata contra veritatis doctrinam exco-
gitant. Postquam enim callidus ille ad nocendum
diabolus Christianos vidit aludaais ac gentilibus
abalienari, statimque infensos nos illis esse nomi-
num causa ; imposito utrisque nomine nostro, sic
rursus Judaicam inficiationem ac gen tilem deorum
multitudinem introducere conatur. Qui enim Uni-
genitum dicunt opus Dei esse atque facturam,
deinde adorant, et velut Deum profitentur;ii dum
coluntcreaturam, non Creatorem, aperte gentilium
³¹ Matth. x, 33.
(3) Editi ἀποστρέψειεν-μίν ἠσυχίᾳ, παράσχοι -δὶ
ἡμῖν, avertat in tranquillitate, etc. itng secundus
ut in contextu.
(4) Reg. secundus, κατὰ ΣΔαϐελλίου, καὶ Ἀρείου,
καὶ τῶν λίΛνομοίων. Καὶ ἀκριϐὴς θεολογία περὶτῆς
ἁγίας Τριάὲὁςέ ⁴Α aversa," sa ὸέὶιὶὶιπὶζέἑ ¹ Ἆνίὶὶᾶῗτζ ’ἓξ
Anomceos. Atque theologia accurata de sancta

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.