PG 31, col. 623

certare, propter hsec omnia ne diffidas, ob oculos
habens Christum, qui his tua causa fuit obnoxius,
sitque compertum tibi, te in istis ob Christum ver-
sari oportere, teque in ipsis esse victurum. Regem
enim victorem sequeris, qui te suae victorias vult
esse participem. Neque enim victus es, etsi mor-
tuus; imo vero tunc integerrimam reportasti victo-
riam: quippe qui veritatem immutabilem ad fi-
nem usque tibi ipsi servaveris, ac inconcussam
retinueris loquendi pro veritate fiduciam.
3. Et quidem ab interitu ad aeternam vitam, ab Β
201 hominum ignominia ad Dei gloriam, a
mundi adversitatibus atque suppliciis ad aeternam
requiem, quas tibi cum angelis communis futura
est, profisciscere. Terra te civem non suscepit, at
coelum Suscipiet. Mundus persecutus est: sed tol-
lent te angeli, ut sistant te coram Christo. Quin et
amicus appellabere, esque auditurus jucundissi-
mam illam laudem : Macte animo, serve bone et fi-
delis, miles generose, Dominique imitator, ac regis
sectator, ego tc meis donis remunerabor; ego tuos
audiam sermones,quoniam tu etiam audivisti meos.
Petes fratrum qui vexantur salutem ; atque sociis
fidei ac sacrae charitatis discipulis bonorum a rege
communicationem impetrabis, praetereaque tripu-
diabis tripudia sempiterna,geres coronam inter an-
gelos, atque-creaturis sub rege imperans, una cum
beatorum choro in aeternum beatus vives. Quod si
te adhuc in mundo post certamina etiam relin-
quere volet, ut plura et varia ineas certamina, mul-
tosque cum a visibilus tum ab invisibilibus bellis
salvos et incolumes serves,gloria tua etiam in terra
magna erit, et in pretio eris apud amicos, qui te
tutorem adjutoremque ac bonum legatum inve-
nerint.Hi nutrient te tanquam strenuum militem:
hi colent te veluti virum fortissimum ac genero-
sissimum : hi salutabunt te amice et comiter, te-
que uti Dei angelum cum gaudio suscipient, que-
madmodum Paulus ait, velut Christum .lesum σέ.
Haec et ejusdem generis alia divinas militia: exem-
pla sunt. Neque vero ad solos viros spectat oratio.
Militat enim apud Christum et.muliebre genus, ob
⁸⁸ Galat. Iv, l4.
(ὅθ) Reg. secundus ἀλήθειαν-ἐν σεαυτῷ. Statim
editio Paris. καὶ ἀπὸ τοῦ. Vocula καὶ deest et in
editione Ven. et in antiquis tribus libris.
(51) Quod ait Combefisius, duos suos veteres li-
brbs "Maz. et ita habere, τοῦ παραστῆσαὶ Χριστῷ,
id non vere di_ct_1_n_n est, cum vocula τοῦ in utroque
libro de_s_i_t. _Editio Paris. ἄγγελοι παραστῆσαι-σε
Χριστῷ. illud a-a_ neque in_nostri_srms's. neque in
editione__Vene_ta invenitur._Mox editio Paris.'E97c,
δοῦλε. Editio Ven. et antiqui tres libri Εὖ, δοῦλε.
(52) Ita Reg. tertius. Illa autem verba,quae addi- ’
diuinis, καὶ τοὶς κοινωνοῖς τῆ ς πιστεως, Ιθεὶιῇιω* quo~

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.