PG 33, col. 1334

Α peccato longe animum Regi servabo.
Mercedem secundum justitiam, et dignam gloriam
[tribuat :
Nostrarum videat puritatem manum.
Si sanctorum socius fueris, sanctus eris,
Et si mente prudenti discas innocentiam ab inno-
[cente :
Probo viro omnia mixtus, proba audias :
Neque rursus perverso conversans facilis fueris.
Ipse populum humilem liberabis a noxa:
Oculum vero insatiabilem superborum excecabis.
Β Ipse lucernam meam lucentem undique facias :
Nobis illuminet obscuras tenebras ex te splendor
Nutu tuo effugiam malorum damnosum periculum.
Turrim transgrediar fretus Deo semper exsistenti.
Immortalis Regis impolluta: sunt vim,
Et verba ignita ebulliunt Regis.
Eos vero protegit, quibus est spes in ipso.
Quis beatus immortalis praeter immortalem Regem
Aut quis nostrum Deum Deus extra est ?
Complectens me cinxit Deus ingenti robore :
Posuit vero nostram puram et immaculatam viam,
Perficiens citis pedes. cervis similes:
Sed in altissimis meum charum vestigium firmans,
Manus meas fortesque bellicosasque docens,
Ereum fecit brachia ut arcum.
Et me praebuisti mortalibus lumen, prepulsato-
[remque necessitatis,
Et tua dextera propugnatrix fuit semper mea.
Tua, Beate, sapientia cor dirigo semper:
Semper illustris tua sapientia me docet.
Firmum vestigium habeo, tu vero meas dilatasti vias.
Nullus agitatum me cursu praeteribit hostium.
Neque a vi cessarim, antequam dessinent donari :
Neque Oppressis firmum ipsis haeret vestigium :
Sed pedibus domiti sub nostris cadant.
Virtute me armasti valida ad bellam,
Hostes supplantasti meis sub pedibus.
Inimici territi sunt fuga terga vertentes:
Sed osores amaro perdidisti exitio.
Ipsi quidem clamaverunt, non autem ipsis erat
[vindex :
Ῑ) Immortalem vocaverunt, ipse vero non‘ exaudivit
[preces :
Eos comminuam ut pulverem existentem procella,
Lutum ut terrestribus calcabo viis.
Popularium contentione me discordiaque serves,
Et me constituas, Rex, ducem populorum.
Populus quem ignoro, posuit meo jugo cervicem
[servam :
Auribus nostram credulis accepit vocem.
Alieni facti mentiti sunt mihi filii,
(19) Ἀλαώσας. Forte, ἀλαώσιις, vel ἀλαώσαις. ι».
20) Σαώσεις. Forte, σαώσαις. In.
20) Σαώσεις. Forte, σαώσαις. In.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.