PG 33, col. 1338

Omnia tibi Immortalis cordi grata faciat,
Omne expleat tuum divinum consilium.
Tuo vitali cor exhilarabimus robore :
Immortali fidentes magnanimi erimus semper.
Omnia tuarum impleat idonea dona precum
Nunc cognovi quoniam Christum suum Deus ser-
[vavit :
Et ipsi de caelo cupiens vocantem audiet.
Inclytum dexterae ejus in rubore lumen.
Hi quidem igitur equis et curribus incedentes,
Nos vero Immortali fidentes magnificabimur semper
Β Ipsi pedibus obligati sunt, latuerunt turpiter ca-
[dentes,
Nobis vero erectis diriguntur omnia commode.
Immortalis, fortem semper regem serves,',
Exaudius vero quando sane te precati invocave-
[rimus.
PSALMUS XX.
Dauidis inclytus is vicesimus est hymnus.
Semper rex, Immortalis, tuo in robore laetetur,
Et tuo exsultet semper ex animo auxilio.
Ideo ipsi animm gratam voluptatem tribuisti,
Votum vero perfecisti, satis autem cepit labiis
[fructum.
Suavi prmvenisti in benedictione eum exhilarans
Corona lapidum pretiosorum caput coronasti ejus :
ο Facillimum victum quaerenti praebuis
Diebus longis perpetuo vitam trahere.
Gloriam habet illustrem auxiliari tuo robore:
Etiam ipsi eminentiam, et majus decus praebeas.
Semperinfinitam et aeternam beatitudinem tribuas.
Gaudio autem laetetur tuo, Beate, cum vultu.
Spem posuit in Deo honoratior princeps,
Altissimi vero misericordia confidentes fulsit pe-
[des.
Inimicis simul omnibus tuam manum armes,
Dextera tua omnes osores inveniat
Tuis comburantur in oculis veluti clibanus.
In autem quidem ignita ira omnes conturbes,
- Et ipsos perditos laedet irrequieta flamma.
Omnem certe perdas suo fructum a campo,
Et semen exitiale mortalem extra generationem.
... ---..--- -._-_-__- -__-_-.._-___ ην-- D-__--w__-,,__,
Β Quoniam tibi degravantes mala infinita imposue-
[runt ;
Incertum in praecordiis cogitaverunt consilium.
Hostium vertas indecorum dorsum mucrone :
Similem quorum reliquisti suum perficias vultum.
Verum confidens in virtute exaltare, Pastor.
Ast ego tuum robur celebre cantabo.
PSALMUS XXI.
Primum David et vicesimum carmen :
Cecinit vero matutina susceptione pro.
Respice, quare, Beate, me, Beate, prorsus dereli-
[quisti γ
Longe a meo delicto verba vita arceat

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.