PG 33, col. 34

cathedralis ecclesiae priorem, anno 1474 commenta-
rios rerum gestarum cum aliorum sanctorum, tum
B. Cyrilli civis Interamnensis episcopi Hierusalem,
injuria temporum oblitteratos et fere omni parte ob-
litos, sua diligentia et impensa per totum fere orbem
quaesitos. memoriae posteritatis tradendos curavisse ,-
quo immatura morte sublato, Petrum Franciscu-m
nepotem ea edidisse; statim codicem sibi Interamna
mitti rogaverunt. Sed mortuis iis in quorum potestate
dictus codex tunc fuit, responsum est quovis adhibito
studio nihil potuisse reperiri. Hazc Bollandistaa ad
diem inauditum quod Cyrillus Hierosolymitanus In-
teramnensis [lil] civis fuisse dicatur: ac vel ex illa
sola re, quam parum commentariorum illorum
dolenda sit nobis jactura, satis declaratur.
4. nes igitur gestas s. Cyrilli ex ejus scriptis, et
ex historias generalis auctoribus colligi necesse est.
Sed de se Cyrillus scripsit pauca ; omniaque ejus,
quae habemus scripta, episcopatus illius initio ter-
minantur.Inter aequales Cyrillo scriptores. non sa-
tis convenit ; aliqui monstrosa prorsus et incredi-
bilia narrant. Recentioribus Graecis, qui in Me-
nmis et Synaxariis, aliisque monumentis plura de
eo referunt, auctoritatis satis non est,ut quidquam
ex solo eorum testimonio affirmare liceat. Itaque
turea et opinioni saepius quam certe asseverationi
locus erit.
CAPUT ΙΙ.
De ortu, patria, genere, monastico instituto, et primis
studiis S. Cyrilli.
5. Quo anno in lucem prodierit Cyrillus nulli
auctores declarant, ex variis tamen conjecturis
aestimari potesteum circiter annum 315 natum esse.
Primo enim anno 347 vel 348, quo catecheses di-
cebat. presbyter erat, nec novus presbyter, ut in-
ferius probamus cap. 3, num l2. Si Cyrillum sup-
ponamus an. 345 creatum presbyterum anno astatis
tricesimo.quaa legitima et vulgaris suscipiendi pre-
sbyterii astas erat, habebimus annum nativitatis
ejusdem Christi 315. Quod autem dicimusCyrillum
id primo optime consentit S. Hieronymo,scribenti
in Catalag. script. ec les. illum catecheses in adole-
scentia composuisse. Adolescens enim Si doctori
erat vir χχχιιι annorum, et supra. Ipse prooemio in
Abdiam, se in adolescentia sua Abdiam allegorice
interpretatum esse narrat,idque se puerumlusisse,
tum vero annos natus erat circiter triginta duos.
Prologo in Danielem ait se adolescentulum Hebrai-
cam linguam addidicisse, cum esset tamen annos
natus χχχιιι, aut xxxiv. Secundo Cyrillus ordina-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.