PG 33, col. 38

Maximum Macarii successorem anno 335 in conci-
lio Tyrio adversus Athanasium coacto sedisse vi-
deamus apud Ruf. Lib. ι Hist. eccl., cap. 17, et So-
zomenum lib. u, cap. 25. Tum Cyrillus aetatis an-
nos habebat viginti vel circiter. Cur juveni gravis
simum in Ecclesia munus commissum a sanctissi-
mo przpsule sit, nulla alia causa praeter eximiam
honestissimi castissimique adolescentis virtutem
fingi potest.
11. Macario. cujus temporibus loca sacra expur-
gata Helena; matris et filii Constantini pietate, et
anno 335, jam perfecta Sanctae Resurrectionis ec-
clesia, numeroso episcoporum concilio Hierosoly-
mam convocato dedicata est. Ab eo pressule Cyril-
lum presbyterum creatnm fuisse. teste Hieronymo
commemoravimus num. prmcedenti. Quo vero pras-
cise anno ea facta sit ordinatio divinare non pos-
sumus. Duo tamen nobis affirmareliceat : 1ο Cyril-
lum anno 347, vel 348. quo, eas quas habemus,ca-
techeses dixit, presbyterum exstitisse: 2° novum
tunc presbyterum non fuisse, sed aliquot saltem
ante annis eo honore auctum. Ac primum quidem
probatu difficile non est. Sunt qui ad id vincendum
eo trahant quod habet cat. 23, n. 2, de sacra) ac-
tionis initio loquens : Vidisti diaconum aquam ab-
luendis manibus tradentem sacerdoti et circumstan-
tibus Dei altare presbyteris; quorum numero se ac-
censere videtur sequentibus verbis: Nequaquam
vero ad extergendas [V11] corporis sordes dabat;
non propterea sane. Neque enim sordido corpore ini—
tio ecclesiam ingressi eramus. Quod tamen non de
presbyteris solum. sed et de audientibus omnibus
dici potuit. At se ipsum significare videtur presby-
teri nomine Procat. n. 13, dum illuminandos mo-
nens. ut suae ad baptismum prmparationis tempore
vanas nihilque ad se pertinentes sollicitudines omit-
terent, vetat eos scitari quid fecerit imperator.quid
episcopus. quis presbyter. Quem enim ea. quam
modo vidimus, presbyterorum turba singularem
presbyterum recenset,nisi eum qui illuminandorum
institutioni,eorumdemque profectui indagando prai-
presbyteri nomina hic sine articulo posita. facile
possunt per enallagem numeri de quovis episcopo
ac presbytero indefinite intelligi. Efficacius igitur
presbyteratus Cyrilli, quando catecheses dicebat,
argumentum ex hac ipsa iunctione desumitur: quae
cum in universa fere Ecclesia episcopi propria esset,
ac Jerosolymis ab ipso Cyrilli successore exerce-
retur, ut ipse testatur apud Hieronymum epist. 6t,
nunc 38, a S. Maximo, non potuit nisi presbytero
committi.Adde Cyrillum printer catecheseon cu-
ram, etiam homilias in synaxi eodem tempore pro-
nuntiandi officium habuisse : ut etiam supersitho-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.