PG 34, col. 1247

nuntiarunt. Pater autem veritus ne condemnaretur Α nis, quae et fideles confirmat, et peccatorum mise-
posset deinceps vel vivere vel mori. Cumque id ef-
fugit, oritur dies octavus, et rursus nonus, gravis-
simis perpetuarum vertiginum tenebris eam ott'us-
cantes. Cum ergo ejus magnos ejulatus non ferret
conventus, haec cursim festinantes renuntiant epi-
scopo, jam esse nonum diem ex quoilla confitetur
se accusasse lectorem, nec posse parere, quod ipsum
sit calumniata. Episcopus autem cum haec audiisset
a virginibus, ad lectorem mittit duos diaconos, ei
omnia significans, etut pro ipsa oraret, utmisera mu-
lier liberaretur ab iis necessitatibus. Egregius au-
tem adolescens neque eis dedit responsum, nec ape— Β
ruit ostium; sed a quo die ingressus est in cellam,
non exiit, implens consuetam regulam jejunii, et
Deo preces fundens. Flexus autem pater, et tilia: suae
misertus, veniens ad episcopum, eum valde rogavit
ut pro ea orationes fierent in ecclesia. Et cum pro
ea preces fusae essent ab omnibus ad Dominum, ne
sic quidem misera liberata est a necessitate. Ejus
enim qui per calumniam fuerat accusatus, orationes
Dominum monentes, arcebant, ne eorum preces
admitterentur. His sic gestis, surgens episcopus ivit
ad cellam inqua erat lector ; etcum pulsasset ostium,
nolebat is asperire. Cum diu autem foris fuisset epi-
SCOpUS, ille autem intus, jubet episcopus tolli ostium.
Et ingressi invenerunt adolescentem in oratione per-
severantem, et humi procumbentem. Quem multum
rogans episcopus, ei dicit: Frater Eustathi lector, in
apertum prolata calumnia Dei providentia, et exau -
ditis tuis orationibus, miserere ejus quas in te pecca-
vit,quae tormentorum flagellisfuitexcruciata. Miserere
deinceps miserae, et surgens solve quod ligasti, precibus
enim tuis hiec patitur, et dic Domino ut eam liberet a
partu ventris. Cum autem inclytus lector intense
oraret simul cum episc0po, statim misera liberata
est a necessitate, enixa infantem; rogans omnes
ut ei remitteretur iniquitas ipsius justi inter-
cessione: et illum egregium virum habuerunt omnes
deinceps loco martyris. Nam cum se deinceps libe-
rasset ab omni sollicitudine, pervenit ad summum
vitae qua: ex virtute agitur, adeo utis sit dignius habi-
tus spiritali gratia. llaec autem scripsimus, ne quis
· calumniatus illaqueetur his inimici retibus, et i
dat in dolores carnis intolerabiles, sicut haec prius
scripta est falsa acetisatrix; postquam autem a coro
pore fuerit liberatus, tradatur aeternis intolerabili-
bus tormentis, et quae nunquam desinent. Deum
enim ad iram provocat is qui calumniatur:
qui autem per calumniam accusatur, idque
fert pio et rcquo animo, et ejus in apertum pro-
lationem permittit precibus, exspeetans justum
Deijudicium, sicut hic a Christo coronatus; is et,
quod ejus sileri potest, laudatur, et in honore habe-
tur, et aeternam coronam consequitur. Discamus er-
go diligenter quam sint insuperabiles vires oratio-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.