PG 34, col. 387

quaquam; te vero nares occludentem videntes,
fecimus et nos similiter ; nos enim faetorem mun-
danum minime sentimus, solum autem animarum
peccatricum foetorem subolfacimus ; pari modo ac
tu cadaveris istius foetorem aversaris. Dicit illis
senex : Notum mihi facite, quaeso, utrum in hac
vitavel post mortem foetidam peccatorum animam
sentiatis ‘2 Et quomodo inter peccatorum animas
illas, quae in Dominum crediderunt, ab impiis non
credentibus dignoscatis ? Id mihi dicite, si gratiam
apud vos consecutus fuerim. Dixerunt an geli:
Ausculta, electe Dei Macari. Peccatrix anima dum
adhuc in corpore manet, malarum actionum foe-
torem emittit quendam, post mortem vero majo-
rem multo. Actiones enim suae animam manifeste
prementes,tenebras illi nigramque inducunt dicam.
Anima enim ex natura sua lucida et pura est, im-
mortalis quippe lucis spiramen ; in corpore autem
posita, si illud bene non gubernet, a peccato quo-
dammodo polluitur, ista quidem magis, illa vero
minus. Quomodo autem animae e corporibus tam
fidelium quam infidelium liberantur, audi, et ter-
restria seu vulgaria coelestibus omnino minora
esse putes, Macari. Quemadmodum enim a terreno
rege missi sa tellites ad apprehendendum aliquem su-
pervenientes vel invitum constringunt; iste vero
timore tremit, ipsamque militum ad iter vi tra-
hentium praesentiam exhorrescit: pari modo, cum
mittuntur angeli animam seu justi seu injusti ac-
cepturi, timore tremit ista,ipsamque terribilium et
inclementium angelorum praesentiam exhorrescit.
Tunc facile enim sentit anima inanem esse, debi-
lem ac inutilem omnino divitiarum, cognatorum,
atque amicorum copiam; adstantium lachrymas ac
haenias videt: ipsa vero ne verbum mutire
potest, cum nunquam antea eiusmodi evocationem
experta fuerit ;quin et infinitam vitae longitudinem,
diversamque vitae instituendae rationem metuit.
Contristatur etiam praesentium, quorum [Pag.
259] estin potestate, angelorum Inclementia. Om-
nibus quin etiam compatitur, ipsique corporis in-
fortunio. Hujusce separationem dolet, ab eo quippe,
cui jamdiu consuevit, disjuncta, cum unicam ac
solam consolationem, quae ex propria exoritur
conscientia, habere non possit, nisi bonas actiones
coluisse sibi conscia fuerit. Talis anima etiam ante-
quam sistatur judici, a conscientia sua indesinen-
ter judicatur. Dicit iterum abbas Macarius : ltane
vero? Domini mei, id mihi etiam explicatum detis
oro. Quandoquidem ex patribus traditum est, ter-
(ι) Vox‘haec in_MS._- aegre_legi potest. Forte le-
gendum διακρίνεσθε. [Legi diutpcire. EDITQRJ
(2) Forte legendum πάντω ς ίπίγεια καὶ κοινὰ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.