PG 34, col. 450

ΜΑΚΑΡΙΟΥ ΤΟΥ ΑΙΓΥΠΤΙΟΥ
1-3 eorum PRIMA.
Allegorz'ca interpretatio visionis apud
Ezechielem descripta.
Ι. Quam Ezechiel propheta divinam illustremque
visionem viderat1,eam litterarum monumentis man-
davit ac descripsit, mysteriis humanae menti im-
perviis refertam. Vidit enim in campo currum
Cherubim, quatuor animalia spiritualia. Quorum
singulis erant quatuor facies, uni quidem leonis,
alteri aquilae, tertio vituli, quarto hominis facies
erat. Singulis quoque faciebus erant alte, ut neque
anteriora, neque posteriora cognosci potuerint.
Terga illorum oculis plena: et pectora similiter
oculis abundabant, nec ullus erat locus, qui oculis
nonfuerit plenissimus. Etrotas secundum quamque
faciem tres, in modum rotas : et in rotis inerat spi-
ritus. Et vidit tanquam similitudinem hominis, et
quae subtus pedes ejus erant tanquam opus sap-
phiri. Et ferebat currus Cherubim, animalia vero
insidentem Dominum. Quocunque progredi vole-
bant, in faciem erat. Et vidit subtus Cherubim
veluti manum hominis, gestantem et fulcientem.
ll. Et hoc quod vidit propheta in ecstasi seu
stupore constitutus, verum ac certum erat. Si-
gnificabatur enim ac adumbrabatur alia quaedam,
non minus arcana, quam divina res, mysterium
- scilicet a generationibus revera absconditum| ma-
t5

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.