PG 34, col. 470

membrum compatitur : sic et fratres inter se sint.
Itaque qui preces facit, non judicet laborantem,
quod non precetur : neque quilaborat, condemnet
precantem, quod ille quiescat,ipse vero laboret : ne-
que qui ministrat, alterum damnet. Sed unusquis-
que, si quid facit, in Dei gloriam faciat. Qui legit,
amore et gaudio prosequatur precantem, sic se-
cum colligens, quia pro me orat. Et qui orat. de
laborante hoc statuat, quiaquod operatur, ad com-
munem utilitatem facit.
Ill. Et sic summa concordia et pax, animarum-
que consensus in vinculo pacis eos inter se conti-
nere potis erit, ut consersentur in sinceritate e
simplicitate et benevolentia Dei. Maximum autem
omnium est, videlicet, opportuna precum continua-
tio. Preeterea unum requiritur, ut quis habeat the-
saurum in anima, et vitam, quze est Dominus in
animo : sive laboret, sive precetur, sive legat, ut
habeat illam possessionem non perituram,quie est
Spiritus sanctus. Non desunt, qui dicant Domi-
num manifestos solos fructus requirere ab homi-
nibus : interiora vero Deum corrigere. Non autem
res sic se habet: sed quemadmodum adversus
exteriorem hominem se munit, sic et adversus co-
gitationes bellum inire et gerere debet. Exigit
enima te Dominus, ut tibi ipse irascaris, etpugnam
committas cum mente tua, neque assentiaris aut
delecteris cogitationibus pravis.
ιν. Quod superest, peccatum illique adhaerens
malum radicitus evellere, hoc divina solum vir—
tute emendari potest. Non licet enim, neque possi-
bili esthomini propriis viribus exstirpare peccatum.
Reluctariquidem, repugnare, caedere, vulnerari in
tuis viribus est ; eradicare vero solius Dei est. Si
etenim hoc prrestare in tua potestate fuisset, quid
opus fuissetadventus Domini?l’erinde enim, ut non
licet oculum absque luce videre, aut loqui absque
lingua, aut audire absque auribus, aut incedere
absque pedibus, aut labores perferre absque mani-
bus: sic nec absque Jesu salvari, aut regnum ccelo-
Ι) rum ingredi potes. Quod sidicas,manifesto stupro
autadulterio me non polluo, nec avaritiae crimen
incurro, consequens est, ut justis sim : toto caalo
hic aberras, putans te omnia perfecisse. Non sunt
ι 2 solum tres species peccati,adversus quas quis se
muniat oportet, sed infinitae. Arrogantia, temeri-
tas, dit'fidentia, odium, invidia, fraus, hypocrisis
unde sunt ? Nonne tibi adversus haec certamen et
pugna in secretis tuis cogitationibus ineundaest ?
Quemadmodum, si latro domum tuam invaserit,
jam te molestia magna afficit, nec te vacuum esse
curis sinit; incipis vero et tu repugnare illi, caedis
atque caederis : ita et anima debet referire, repu-
gnare et retundere. —

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.