PG 35, col. 874

conventibus deterrentur, quin potius in eos esse ob
necessitatem intrudunt; hos, inquam, publicos et
sacros conventus, quos ob animarum curationem
excogitavimus, aut mysterii cujUSpiam celebrandi
causa coeuntes, aut ob veritatis martyres diem
festum agitantes, ut, quorum certamina honore
prosequimur, eorum quoque pietatem imitemur. Et
quamvis hominum ora, cum homines ipsi sint,
propter calamitatem erubescant, ac montibus,
aut praeruptis locis, aut silvis, aut denique no-
cte ac tenebris oblegi cupiant : in medium tamen
irrumpunt, sarcina miserabilis, et lacrymarum
digna. ld quoque fortasse non temere ac sine ra-
tione Taciunt, nimirum ut nos inlirmitatis nostra:
submoneant, illudque nobis persuadeant, ut nulli
rerum praesentium atque in oculorum sensum ca-
dentium, velut firma et stabili, animum adjicia-
Xlll. Quis non eorum, miseram cantionem con-
cinnantium, gemitibus frangitur? Quae auris hu-
jusmodi auditionem terre, quis oculus spectaculum
hoc capere potest? Jacent illi simul, male a morbo
266 consociati, atque alii aliud quoddam calami-
tatis genus ad misericordiam ciendam conferentes;
suntque sibi invicem doloris additamentum,illi qui—
dem ob ipsum morbum miserabiles, ob mutuam
vero commiserationem miserabiliores. Circumstat
autem eos promiscuum theatrum, condolcntium
quidem, sed ad breve tempus. Hi porro ad ho-
minum pedes volutantur, cum solis zsstu et pul-
vere; nonnunquam etinm cum asperrimis trigo-
ribus ac pluviis, ventorumque tumultibus confli-
ctantes, pedibusque etiam jamjam percalcandi,
nisi vel tantillum eos tangere exhorresceremus.
Porro petitionum gemitus internis templi cantibus
ex adverso respondet, atque adversus mysticus vo-
ces miserabilis luctus excitatur. Quid vero univer-
sam horum calamitatem hominibus festum diem
celebrantibus proponere attinet? Vobis quoque l'or-
tasse, si omnia sedulo et tragice amplificem, lacry-
mas movero, ac dolor festum superabit. Haec etiam
i_n textu ξ α ut nonnihil leventur. υ [Forte legen-
dum, πράους _(p_ro πράονες) γένωνται.)
(13) Συμπαθείας. ἓ‹ 0b ejusdem morbi commu-
nionem. υ ilic enim copiaest: signiticet, ‹‹ cum
plura simul membra doleant. ι
μεριίσταται. Cois]. 1, περιίστανται,
1ξ) ιΙαρᾶιΙτοσοῡτον οὐ. Sic (loisl. 2. Edit., παρα-
τοσουτον και.
(16)11αρ⁷δσον. Sic plures Regii. Edit. conjun-
ctim, παρόσον.
(17) Αὐτῶν. Coisl. 2 addit, ἀεί, ι semper. η
μιν
28

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.