PG 40, col. 1246

XLV. Mali daemones, pejores se daemonas in
auxilium pertrahunt, cumque affectibus inter se
pugnent, in solo anima! interitu consentiunt.
XLVI. Caeterum nos non perturbet is daemon
qui mentem ad blasphemiam Dei abripit, atque ad
vetitas illas imaginationes, quas ego sane ne scri-
pto quidem tradere ausus sum; nec alacritatem
nostram abrumpat. Deus enim corda novit, scitque
nos neque cum in ‘saeculo viveremus, huiusmodi
unquam insania fuisse correptos. Eo autem col-
limat hic daemon, ut nos ab oratione avertat, no
coram Domino Deo nostro stemus, neque ad eum
extendere manus audeamus, in quem tales habui—
mus cogitationes.
XLVII. Animm afl‘ectuum signum est, ant sermo
aliquis prolatus, aut motus quidam corporis lactus,
unde intelligunt inimici an intus cogitationes eo-
rum habeamus ct parturiamus, an potius abiectis
iis, de nostra salute curam suscipiamus. Quapro-
pter solus qui creavit nos Deus, cognoscit, neque
ipse signis indiget ut ea quae in corde recondita
Sunt intelligat.
XLVIII. Adversus saeculi homines daemones per
res magis decertant, in monachos autem ut pluri-
rnum per cogitationes; rebus enim ob solitudinem
carent; et quanto facilius est mente quam opere
peccare, tanto molestius dilIiciliusque-est bellum
juxta mentem susceptum bello quod per res ipsas
geritur. Res quippe valde mobilis est animus, aegre-
que ab improbis phantasiis coercetur.
XLIX. Semper quidem operari, vigilare, jeju-
nare, non fuit nobis praeceptum; at sine intermis-
sione orare lett sanxit ³² : quandoquidem illa, qua:
animae perpetientcm partem curant, etiam corporis
nostri ope ut fiant egent, quod corpus propriam
ob imbecillitatem ad laborem continuum non sufii— η
cit; at oratio mentem validam puramque ad cer-
tamen l'acit, natam ut precetur, et citra corpus
istud atque pro cunctis anima: facultatibus contra
daemones pugnet.
De iis quae in somnis accidunt.
LIV. Cum in nocturnis somni visionibus, ad;
versus concupiscentem partem pugnantes dmmoncs,
ipsi quidem nobis ostendunt colloquia familiarium,
convivia cognatorum, mulierum choros, aliaque
consimilia, quae ad ,voluptatem spectant, nos vero
occurrimus; ca in parte aegrotamus, et all'ectus
Valet: cum vero rursus partem irascentem contur
haverint, per praecipitia proficisci cogentes, et in-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.