PG 40, col. 998

obsecro in nomine Jesu Christi, ut cognoscatis
hanc tam magnam dispensationem, quod similis
nobis per omnia fuerit, excepto peccato ⁷³. Debet
autem universa rationabilis natura propter quam
maxime Salvator advenit, ut dijudicet habitudinem
suam et ignorantiam proprii sensus, distinctionem-
que dare inter medium mali ac boni, liberari qua:-
rens per ejus adventum. Etenim quotquot liberi
facti sunt per illius dispensationem, ii vocati sunt
servi Dei. Quod tamen necdum perfectum est, nisi
quod tantum in tempore suo justum exsistit, et de-
Β ducet ad filiorum adoptionem; nam is Salvator no-
ster sciens quod appropinquaret accipere spiritum
filiorum adoptionis, dedit ut etiam cognoscerent
eum docti a Spiritu sancto, quod adventus Jesu fa-
ctus sit hominibus judicium. Unde et vos, charis-
simi in Domino, cognoscite vosmetipsos, ut ad hinc
et tempus possitis cognoscere, et parati sitis oll'erre
vosmetipsos sacrificium Deo.
IV. Vere, charissimi in Domino, quod tanquam.
rationabilihus vobis scribo, et qui potuistis co-
gnoscere vosmetipsos. Scio enim quod quicunque
cognoverit semetipsum, agnoscet et Deum. Qui
vero cognoverit Deum, agnoscet et dispensationes
illius, quas eliicit in propriis creaturis. Manifestus
quoque sit vobis iste sermo, quod non corpoream
ϐ dilectionem habeo in vobis, sed charitatem spiritus
culturae Dei, ejus videlicet Dei, qui gloriatur (16) in
concilio justorum ⁸⁸. Parate ergovos ipsos dum liabe-
tis qui pro vobis exorent, et postulantes pro vestra
salute, ut ignem quem venit ipse mittere super ter-
rum δ’, immittat cordibus .vestris, ut possitis exer-
cere habitudines vestras ; et det sensuum cilicia ad
cOgnoscendum discernere malignum a bono, a si-
nistra dexteram,a substantia insubstantiam. Sciens
enim Jesus quod imperium diaboli materia facit, ad-
vocans discipulos dixit eis : Nolite tltesaurisare vobis
super terram ⁶¹ :nec solliciti sitis de crastino; cra-
stinus enim dies sollicitus erit de se”. Vere, fratres,
scitis quod tempore ventorum prosperitatis, omnis
gubernator plaudit sibi, in contraria vero quaeque
ventorum, omnis gubernator manifestatur. Intelli-
gite ergo tempus in quod advenimus, quale sit. De
minutia autem verbi libertatis, erant plurima qua:
dicerentur vobis; sed si dedero occasionem sa-
pienti, sapientiorerit ⁸⁸. Saluto vos a minimo usque
ad maximum.
“ EPISTOLA vn.
Antonius, omnibus dilectissimis fratribus in Do-
mmo, salutem. Non delicio memorans vestri, qui
⁸³ Luc. xu, 49. δ” Matth. vt , 19. ⁸⁸ ibid. 59.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.