PG 41, col. 401

ύποθέσεως τὴν Περαίαν οἰκήσαντες, ἐκεῖσε, ὡς’ἐφην, διέτριϐον. Ἐντεῦθεν ii κατά τοὺς Ναζωραίάυς αἵρεσις
ἔσχε τὴν ἀρχήν.
Vlll. Verum et isti nihilominus aberrant, cum
de circumcisione gloriantur: et exsecratione etiam
nunc obstricti sunt, quod legem penitus observare
nequeant. Quomodo enim legis observare manda-
tum istud poterunt: Ter quotannis opparebis coram
Domino Deo tuo per Azymorum dies, et Scenopegiam,'
ct Pentecoslen , in Hierosolymitano loco ‘1’ Cum
enim lex interclusa sit, et qua: ab ea praescribun-
tur perlici amplius non possint, cuilibet prudenti
perspicuum est, advenisse Christum, non ut legem
everteret, sed ut eam ipsam impleret, et eam exse-
crationem solveret, quae contra violatae legis cri-
men fuerat constituta. Posteaquam enim Moyses
universam legem promulgavit, ad finem voluminis
pervenit, ac sub maledicto cuncta conclusit: Male-
dictus omnis qui non permanserit in omnibus quae
scripta sunt in libro hoc. ut faciat ea ³. Eo itaque
Christus advenit, ut quae dira: cujusdam vinculis
imprecationis erant obstricta solveret. 124 Qui
quidem pro exiguis illis, quae perlici non poterant,
nobis magna concessit, in quibus exsequendis nihil,
ut in prioribus illis. est quod cum altero repugnet.
Atque hoc fere modo in omni confutanda hteresi,
quae Sabbati, vel circumcisionis, vel alterius hujus-
modi ritus observationem praescriberet, istud ipsum ο
demonstrare studuimus, Dominum nobis quae es-
sent perfectiora tribuisse. Ecquidnam igitur ad sui
excusationem all'erre illi poterunt, qui Spiritui
sancto parere detrectant, ei inquam Spiritui, qui
per apostolos edixerit, ne gentilibus ad Christianam
religionem traductis onus imponeretur aliud, quam
haec necessaria: ut a sanguine, et sull'ocato, et for-
nicatione et idolis inunolato sese continerent '?
Annon divina eos excidere gratia necesse est, cum
ita sanctus Paulus apostolus scripserit: Si circum-
cidamini, Christus nihil vobis proderit: quicunque in
lege gloriamini a gratia excidisti; δῖ)
ΙΧ, Quamobrem contra hanc etiam haeresin bre-
vis illa nostra disputatio sufficiet. Facile enim isti
refelli convincique possunt, ac Judaei potius, quam
cuiusvis alterius generis sunt, tametsi Judaeis sint
inimicissimi. Neque enim .ludaeorum posteri solum
capitali illos odio prosequuntur; sed et mane , ac
meridie, et ad vesperam, ter de die, cum in synagogis
suis ad orandum conveniunt diris illos devovent,
ac solemni imprecatione proscribunt. Ac Nazarmos,
inquiunt, Deus exsecretur. In hos enim oll‘ensiore
et acerbioreanimo sunt, quod cum e Iudaeorum
² Exod. mu, 17. ⁸ Deut. xxvn, 26. ³ Act. χ’
(10) Ἀλλὰ ἀνιστάμενοι ἔσωθεν. Non dubito
uin scribendum sit ἕωθεν. Quod autem Judaicas
illas imprecationes in Nazaraeos haereticos conferri
scribit Epiphanius, Hieronymus ad Christianos

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.