PG 41, col. 658

virtutibus, sive angelis originem traxisse: quosque
genuere postea liberos: Cainum, inquam, et Abelum,
secum invicem rixatos esse, et qui fortiori .ab νίιερ
tute propagatus fuerat inferioris,imbecilliorisque
sobolem occidisse.
278 ill. ilazc omnia mendaciorum portenta in
tradendis pestiferis ignorantiae suae mysteriis ad
sectatorum perniciem aspergunt, idque admonent:
debere quemlibet fortiorem sibi adoptare virtutem,
atque ab inferiori et imbecilliori secerni, ea ride--
licet, qua: et cmlum et carnem, et mundum fabrica?
verit: sicque ad superiora per Christi evolare sup-
plicium. Hanc enim fuisse causam volunt, cur e
coelo delapsus sit; nimirum ut fortis in ipso soli-
diorque virtus perficeretur, ac de infirmioretrium.
phum referret, corpusque traderet. Haec nonnulli
ex ipsis ,ἡ alii vero alia praedicant. Quidam enim
Christum, quod malus esset, ac legis instituta vio-
lare auderet, a Juda proditum existimant. Cainunt
enim, ut diximus, Judamque venerantur ; ejusque
rei gratia, inquiunt, illum prodidit, quod praeclare
tradita antiquare vellet. Alii vero aliter sentiunt,
ut tametsi bonus esset, ex cmlesti quadam cogni-i
tione sit proditus. Norant enim, aiunt, principes,
si Christus in crucem tolleretur , ipsorum exhau;
stum iri "potentiam omnem; quod cum Judas non
ignoraret, maturavit, omnemque lapiden movit, ut.
eum Iudaeis traderet. Qua in re egregie saluti no-
strae consuluit. Ac propterea laudibus eum remn-
nerari nos oportet, cujus opera crucis nobis salus
est illa comparata, necnon caelestium rerum.
eadem ex occasione communicata cognitio. ’
Sed cum isti minime bonum aliquem honore ac
laude prosequantur, toto coelo , quod aiunt, aber-
rant. Neque obscurum illud est , haec ignorantiae'
fraudisque semina ipsis a diabolo aspersa fuisse. ζ
In quibus illud est e Scriptura profectum. Vw qui
dicunt bonum malum , et malum bonum : qui po:
nunt tenebras lucem, et lucem tenebras : qui dicunt
dulce amarunt et amarum dulce ί. Nam in Veteri,
et Novo Testamento Caini impietas aperta ac clara.
voce praedicatur. liii autem tenebrarum amatores,
ac maleficorum imitatores Abelum oderunt, et Cai-
num amant ,, et Judam praaconio suo celebrant.
Sed et perniciosissime sentiunt, dum virtutem du-
plicem constituunt, imbecillam , et firmiorem , quia,
secum invicem dissideant, ac non voluntatum in
mundo varietatem inferant: 279 sed illud ρειηίί-
ciant ,” ut qui in lucem prodeunt , alii primum a
malo naturae originem, alii a bono derivatam acci-
piant. Neminem enim illi cx animi deliberatione
bonum esse vel malum, sed natura ipsa definiunt.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.