PG 41, col. 891

venenatas doctrinm latebra vim habebit aliquam,
sed funditus occidet.
γι
Ill. Haec igitur Alogorum est opinio: nam ejus-
modi eis nomen imponimus, nec a nobis deinceps
aliter vocandi sunt. Et vos mecum, o charissimi,
Alogos illos nominate. Quorum haeresis Joannis
libros repudiat. Quamobrem cum Verbum a Joanne
praedicatum respuant, Alogi, hoc est a Verbo alieni
nuncnpandi sunt. Ergo illi a doctrina veritatis fun-
ditus abhorrentes sinceram lldem abnegant, nec
Joannis Evangelinm, aut Apocalypsin approbant.
Atqui si Apocalypsi duntaxat rejecta Evangelium Β
admitterent, dici id possent subtili quodam et ac-
curato judicio fecisse, ut apocrypha respuerent;
quod pleraq’ue in Apocalypsi altissimos et 424
obscuros sensus habeant. Sed cum universos Joan-
nis libros proprie rejiciant, dubitare nemo potest,
quin ii, eorumque similes, illi ipsi sint , quorum
in Catholicis Epistolis Joannes meminit: Novis-
sima hora est , inquit , et audistis , quoniam Anti-
christus venit ; et nunc cccc antichristi multi ί, etc.
Quanquam illi nonnihil ad excusandam suam an-
daciam conantur afl‘erre. Pudet enim palam beato
Joanni contradicere, quod et ipsum inter apostolos
fuisse numeratum , et a Domino praecipue dilectum
non dubitent; qui et sacra mysteria pro rei digni-
tate patefecit, et supra Domini pectus incubuit.
Quare aliam damnandorum apostoli scriptorum
causam commenti sunt. Negant haec Joannis esse,
et Cerintho tribuunt; nec esse digna putant, qua:
ab Ecclesia probentur.
IV. Verum vel hoc ipso sui conatus initio con-
vincuntur, nec quid dicant intelligere, nec de
quibus allirment '. Qui enim fleri potest , ut haec a
Cerintho scripta sint, quae Cerintho potissimum
repugnent? ilic enim recentem ac nudum hominem
esse Christum asseruit. Contra Joannes perpetuo
fuisse Verbum, atque e cmlo delapsum, et' carnem
esse factum pronuntiat. Quocirca statim aditu ipso
deprehenditur. vanam istorum calumniandi licen-
tiam meram esse stultitiam, nec unde redargui pos- ι)
sit satis animadvertere; nam illi nobiscum alioqui
eadem ac paria sentire videntur. Sed cum ad ejus
doctrinae, quam per beatum Joannem divina nobis
sapientia providit, soliditatem nequaquam adhaere-
scant, in iis qua: nesciunt contra veritatis scientiam
insolenter illos efl'erri cognoscimus. Atque hoc ipsi-
mct intelligere poterunt, si resipiscere modo , ac
mentem advertere voluerint. Nos enim ea moni-
menta quibus Spiritus sancti doctrina continetur,
qua! quidem fide digna, probataque sint, nullo mo-
ί ³ ι Joan. ιι, 18. ² l Tim. ι, 7.
(l5) Καιεὶ- μὲι· ἐδέχοντο το Επςιιιγγξέιιιοικ Nam de Apocalypsi nonnihil ο quibusdam dubitatum. dt
quo accurate in Ann. Baron, A. (ἶ. 97.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.