PG 44, col. 442

Vere enim inaccessae et inexplicabilis gloriae di-
vinae hymnus ex ista convenientia enatus est, cu-
juslibet creaturae secum et cum aliis concentus, ex
contrariis attemperatus. Contraria enim sunt Ino-
tus et quies. At haec mutuo in rerum natura tem-
perata sunt, videreque est in ipsis inenarrabilem
quamdam contrariorum Inistionetn , ut in Inotu
quies elucescat, et in eo quod non movetur, id
quod semper movetur. Moventur enim perpetuo
omnia qua: in ccelo , vel cum firmamento circuma-
gitata, vel e contrario motibus planetarum con-
versa. Manet vero seraper eodemque perenni tenore
durat eorumdem revolutio , neque unquam ab ea in
qua est serie vel latum unguem discedit, sed pcr-
petim eodem modo sese habet, eodemque fertur
cursu. Itaque ejus quod quiescit, cum eo quod
movetur conjunctio, ordinata quadam et in omne
aevum inviolabili serie connexa, musicus quidam
concentus est, efiicieus commixtam illam et divi-
nam ejus virtutis, quae universum hoc continet,
hymnodiam ; quam mihi itidem magnus David ejus
auditor factus, significare videtur in quodam psal-
mo, cutn ait ” , Deum laudari cum ab aliis virtu-
tibus , tum‘ab omnibus quae in caelo sunt, a lumine
siderum, sole et luna, et a cmlis caelorum , et ab
aquis supra caelum positis; ubi et alia qua: in re-
bus creatis reperiuntur, commemorat: nam omnium
inter se conspiratio et consensio , ordine, ornatu,
et apta serie disposita , prima videlicet est et origi-
nalis et vera musica : quam totius universi concin-
nator ineffabili sapientiae suae ratione, per ea qum
semper sapienter fiunt, docte et perite ellicit. Si
igitur totus hic mundus musica quaedam consonan-
tia est, cujus opifex et effector Deus, ut et Apo-
stolus dicit : parvus vero mundus homo est, simul-
que similitudo et imitatio quaedam ejus , qui mun-
dum concinnavit: necesse est, ut quod ratio iu
magno illo et spatioso mundo reperit, hoc , ut paI
est, in parvo itidem conspiceturgpars enim totius
cognata est toti. Nam quemadmodum in exigui vi-
tri fragmento per partem pellucidam, totum solis
orbein, sicut in speculo, cernere licet, quantum
quidem capit lucentis vitri parvitas: ita et in parvo
mundo, in humana inquam natura , totus ille ma-
gni mundi concentus elucescit, proportione qua-
dam toti per partem respondens , quantum quidem
(54) Id) om. ed.
’ (55) Forte om. τῷ,
(56) Είδεῖν, ed.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.