PG 44, col. 495

enim, qui rerum considerationi et investigationi
animum adjiciunt; vitam quidem cum virtute de-
gunt; sed ignoti plerisque, propriae conscientia:
terminis tantum bonum circumscribunt: qui vero
mores quoque suos pro viribus recte componunt,
illi honestate et decentia, in iis quze apparent,
agendis, velut oratione quadam, vita: convenien-
tiam recteque conl‘ormatam rationem publicant.
Quando igitur per haec ambo ollicii ratio nobis con-
stiterit, conjuncta pllilOSOphia illa, qua: ad mores
pertinet, cum illa qua} in contemplatione consistit,
tunc ι Canticum psalmi; ι vel, ι Psalmus cantici ι
edicitur. Quando autem alterum horum laudatio-
nibus duntaxat praanotatum fuerit, tunc vel bonum,
quod in animo situm est, per ι Psalmum ι designa-
tur, vel morum honestas, et in actionibus decentia per ι Canticum ι insinuatur.
χ Hymnus autem vel laus si cum cantico jungatur,
documento est, ne prius cogitationes de Deo susci-
pere aggrediamur, quam animum nostrum tanta Ii-
bertate dignum reddamus : ι Νοιι ι enim, inquit,
ι speciosa laus in ore peccatoris ". ι Ει peccatori
dixit Deus : ι Quare tu enarras justitias meas"? ι
Idem nos docet ι oratio cum cantico, ι videlicet,
ut vitae rationes prius recte conformemus, ne quis
segr‘is et dissonus suis in actionibus appareat, tunc-
que per orationem ad Deum accedamus. Quod si-
gnificare, judicio meo, Dominus voluisse videtur illis
qui dicebant, ι Domine, doce nos orare" ι,( quasi
oratio non in verbis, sed in vita recte instituta con-
sistat) cum ait : ι Si dimiseritis hominibus pec-
cata eorum, dimittet et Pater caelestis peccata ve-
stra ²⁹. ι
At quando psalmo sola vox, «laudationis, ι
praefigitur, tum subjecta sententia testimonium
quoddam continet ejus qui Deo laudationes θεῖοι-ιι
nam laudare Deum alterius non est, sed ι ιπυᾱυιῑω
inquit,( Davidis : ι ιιι hinc discamus, nos tunc Dei
laudandi jus et libertatem adepturos. si Davidi sl-
miles evadamus.
ι Psalmus ι vero ι in hymnis: ad altiorem
quemdam statum evellit; quem novit et divinus
Apostolus, ut testatur ad Corinthios, cum ait se-
(ipsum modo spiritu psallere, modo mente ³ο. Igitur
psalmodia commista eum mente, illud ipsum quod
prius tradidimus declarat, videri nimirum id quod
ἰ Eccli.xv, 9. "Psal.xux,lfi. “Luc.xt,l. “Matth.\'t,M. '°lCor.xw,15. ’
ι Ἥ om. ed.
85) Σημσιιγειν .ed-
(σο) ιημαινει, ea.
l§%l%%»“‘l‘la."2&._ _
'1)ij om. ed.
8) T om. ed.l
ξεῖ) ’ἒήν οιηο εἶδε- ,
(ἐξ) Ἐξ om. ed. Nox ἑαυτοῖς, ed.
(59) Τῷ δι, ed.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.