PG 44, col. 506

ptimana ista, tempus dimetiens et circumscribens,
finietur, succedetque Octava illa, quae est saeculum
futurum, tota unico die comprehensa, ut et prophe-
tarum quispiam testatur, qui vitam, quam spera-
mus, ι magnum diem ” ι nominavit, cum non iste
sol visibilis diem illum illustraturus sit, sed vera
illa lux, Sol iustitiae, qui ι Oriens“ ι al’ropheta
appellatur, eo quod ab occasu nunquam occultetur.
Idem sensus subjectus est illis inscriptionibus,
quae habent : ι Pro torcularibus. › Torcular enim
officina est vini, in qua contritis uvis fit vinum :
sed si quidem ex putrefactis aut acerbis botris vi-
num exprimatur, evanidum et ad potum ineptum
confestim efiicitur, et graveolente quadam, acetosa-
que qualitate inficitur. Est cum et alio corruptionis
modo in vermes commutatur. Quod si torcularibus
pulcher et maturus inferatur botrus, dulce et sua-
veolens vinum ex uvis distillabit; quodque ipsa
temporis diuturnitate multum a‘d bonitatem grac-
tumque odorem proficiat. Quid igitur aenigma hoc
et abditum botri arcanum nos quam maxime cu-
rare monetividelicet, ut penus humana: mentis
omni copiarum genere abundet, in qua omnis vita:
apparatus nobis reconditur. Sed tum demum bo-
trorum natura perspicua nobis erit, si cognoscas
palmites continet, vitem. Quae quidem plana fiunt
ex sermone Domini, cum ait ⁸ο : «Ego sum vitis. vos
palmites. ι Si enim vere in ipso radicati fructum
ferimus, crescimusque, ut ait Aposwlus", intellige-
mus ex praedictis, a nobis qui in ipso creati su-
mus , et qui sine ipso digni non censemur, quos
alens ille ros contingat, botrum operum exigi, nc-
que ira acescentem, et acerbe constringentem, ne-
que voluptate quadam, velut putrefactione, cor-
ruptum et dissolutum. in torculari enim cujusque
anima! (torcular vero est conscientia)botrus operum
vinum nobis in futuram vitam reponet; nam om-
nino necessarium est quemlibet propriis laboribus
repleri, qualescunque demum illi fuerint. Itaque
beati sunt illi coloni, quorum vinum, dum bibitur,
cor laetificat : miserandi e contrario, dignique la-
crymis, quorum vinum juxta Mosis dictum, ι fel et
ira draconum ⁸⁸» efficitur, commutatum in venenum
letale, et ex Sodomitica vinea perditionem afferens.
Cum igitur oculos ad Octavam refiexeris, me—
³⁷ Ephcs. lii, t7; Coloss. ιι, 7. ³⁸ Deut. ut",
(9|) Ἡ om. ed.
[mn ’Λευ-,ι ΛΑ
(91‘) Ἀξιοι, cd.
100\ Πι- θ’ ’.εἰρηνιΓῖ
(92)’Παρ’ αὑτοῦ om. ed.
mm Περκηηιῖιηηυφη nti
(94) Ἀνθρώπου om. ed.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.