PG 44, col. 614

terpretatur sermonis involucrum per ea, quae dictis
snbjungit, videlicet, ι Anima mea turbata est valde. ι
Qu'id igitur differs, inquit, sanationem tu. Domine?
quousque tandem misericordiam non adhibes? an-
non vides quam brevis aevi, quam praecipitis fati
vita humana sit? pneoccupa animam meam con-
vertendo vita: nostrae necessitatem, ne cum mors
tandem nos invaserit, omnis ad curandum excogi-
tata ratio nullius usus sit. Non enim amplius erit
morte, qui morbum ex vitiositate atque nequitia
sibi contractum per recordationem Dei curare possit,
quoniam in terra quidem confessio vires habet: in .
inferno autem non itidem. Deinde quasi aliquis
llaec quamobrem? Quoniam in furore et iracun-
dia, inquit, turbatus cst oculus meus, atque idcirco
vetustus quidam ac marcidus factus sum, quippe
cum iuror, et iracundia per inimicos in me gene-
rata animam putredine infecerit atque corruperit.
Quod si furor et iracundia sola tantum terrorem
ei, qui per eam deliquerit, incutit, quanto magis
verisimile est salutem deeperatnros esse eos, qui
non modo per iracundiam in vita commissorum ,
verum etiam eorum, quae cupiditas. quae fraus atque
avaritia, quae fastus, quae ambitio, Quae invidia,
quae reliquum humanorum vitiorum perpetrat exa-
men, peccatorum sibi conscii sunt? Idcirco ad
varii generis inimicos averso sermone ει Discedite, ι
inquit, ι a me, omnes qui operamini iniquitatem“. ι
Ostendit autem proxime sequenti versu bonam
spem successus pro'speri nobis ex paenitentia pro-
venientis. Statim enim simul atque verba Deo pro
poenitentia obtulit, cum benevolentiam Dei erga‘,se θ
sensit, tum gratiam divulgat ac praedicat, et ob
donum sibi placet atque laetatur, dicens: ι Exau-
divit Dominus vocem deprecationis meae: Do-
minus orationem meam suscepit. )Ut igitur
in perpetuum apud se maneat id quod ex paeni-
ιιῐε bonum ipsi accessit, ac vita non’altera rur-
sus paenitentia opus habeat, orat, ς ιιι inimici sui
pudore castigati avertantur. Nam qui ob id quod
malum facere ausus sit. erubuit, pudore quasi
moderatore utens ad hoc, ne amplius iisdem malis
conflictetur, a tcntatione similium in posterum
abstinebit.-litec bonae ascensionis consequentia est.
Quartus psalmus immateriale incorporeumque bo-
num a corporeo carneoque discrevit; quintus,
ejusmodi boni baereditatem precatus est; sextus
Octava: facta mentione, tempus baereditatis osten-
dit; Octava judicii terrorem ante oculos posuit;
iudicium nos peccatores admonuit, ut pmnilenlia

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.