PG 44, col. 622

tus: et tunc quod ex eo magno labore nihil recte suc-
cesserit, hoc vani verbo significatur. De iis enim
quae sunt ejusmodi solet dici : In vanum laboravi ,
in vanum speravi, et in vanum multos labores
subii. Et ne singula persequamur, in quibus vanita-
tis nomen proprium dicitur, paucis hujus vocis sen-
sum comprehendamus. Vanitas est vel verbum quod
non cadit sub cogitationem et intelligentiam , vel
res inutilis , vel consilium quod non petest consis-
tere, vel studium quod non pervenit ad finem , vel
ἱιι summa dicam , id quod in quavis re utili non
potest consistere. Atque si jam quidem intellexi-
mus quisnam sit vani 'sensus, examinandum es:
quid sibi velit vanitas vanitatum. Quisnam autem
sit qui quaeritur sensus, fuerit nobis notius, si
Seripturae consuetudinem examinemus in iis qua:
intelliguntur esse meliora ac praestantiora. Eorum
quae sunt necessaria et utilia actio, opus nomi-
natur a Scriptura; sed eorum in quae studium
confertur, quaecunque excellunt, et quae spectant
ad ipsum Dei cultum, dicuntur opera operum , si- .
cut declarat Scriptura , ostendente , ut puto, hac
dictione, per quamdam analogiam, ex opere ope-
rum, quidnam sit praestantissimum ex iis in qua:
ιᾱίυιιι confertur. Nam quam habet rationem ad
rotium in genere id quodin opera confertur studium ,
eamdem habet rationem ad alia opera quze in altis-
simis et praestantissimis eorum, in quae studium
ι confertur, ponituroperatio. Ita etiam sanctum ali-
Quod ergo didicimus in re meliore ac pmslan-
tiori, Scriptura; consuetudine significante hac ra-
tione intentionem rei quae intelligitur: hoc etiam
in vanitatum vanitate intelligentes, minime aberra-
bimus. Dicit enim non absolute esse vana quae in
rebus apparent, sed ea esse ejusmodi in aliqua
exsuperatione vani significationis: perinde ac si
quis dicat mortuo magis mortuum, et inanimo ma-
5 inanimum: etiamsi comparativa intentio lo-
cum non habet in iis qua: sunt ejusmodi; et la-
men hoc verbo dicitur ad declarandam exsuperatio-
ncm ejus quod significatur. Quomodo ergo intelli-
gimus Opera operum, et sancta sanctorum, quo-
rum explicatur exsuperatio in eo quod est melius:
ita etiam vanitas vanitatum ostendit insuperabilem
in vanitate exsuperationem. Neque vero existimet
quispiam ea qua: dicuntur, creatura: esse accu-
sationem. Revera enim in eum qui creavit omnia,
transiret criminatio, si eorum nobis exsisteret epi-
fcx, qui ex iis quae non erant condidit omnia. si
quidem essent omnia vanitatis. Sed quoniam du-
ριισκ est hominis constructio, cum anima concur-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.