PG 44, col. 779

vult ori vitam scaturienti os suum admovere,
dicens : Osculetur me osculo oris sui ; et qui oznni-
tus scatere facit vitam, et vult omnes esse salvos,
neminem vult eorum qui salvi fiunt, esse expertem
hujus osculi ; est enim ejus osculum purgamentum
cujusvis sordis. Quamobrem mihi videtur Dominus
hoc exprobrare Simoni lept'oso, Osculum mihi non
dedisti ’⁸. Revera enim fuisset mundatus ab a-gri-
tudine, si ore attraxisset puritatem. Sed ille quidem
merito id non est expertus, ut cujus caro supra
modum excrevisset per morbum, ob suam cupidi-
tatem ita manens, ut exinaniri non posset a vitio.
Anima autem expurgata ab omni carnali lepra,
qua: luminibus ejus officiat, aspicit honorum the-
saurum: thesauro autem nomen est cor. PrOpheta
quoque rogabat ut sibi crearetur cor mundum ",
a quo lac divinum suppeditatur uberibus , quo nu-
tritur anima , convenienter proportioni fidei attra-
liens gratiam. Quamobrem dicit: Bona sunt ubera
tua supra vinum , ex loci positione per ubera cor
tacite significans. Omnino autem qui cor quidem
occultam et arcanam divinitatis virtutem intelligit,
non errabit. Ubera autem bonas divina: virtutis
pro nobis operationes merito possumus existimare,
per quas uniuscujusque vitam tauquam nutrix alit
Deus , unicuique eorum qui accipiunt, conveniens
largiens nutrimentum.
θείας δυνάμεως ὑπὲρ ήμῶν ἐνεργείας εἰκότως ἄν τις ὑπονοήσειε, δι’ ὧν τιθηνεῖται τὴν ἑκάστου ζωὴν ὁ
Θεὸς, κατάλληλον ἑκάστῳ τῶν δεχομένων τὴν τροφὴν χαριζόμενος.
Quoddam etiam aliud dogma discimus obiter per
hujus libri philosophiam , nempe quod duplex est
in nobis sensus , alius quidem corporalis, alius
vero divinus , sicut alicubi dicitur ilLPl‘OVBl‘biiS,
Sensum divinum invenies. Est enim quaedam pro-
portio e‘t convenientia animalibus motibus ct ope-
rationibus cum instrumentis sensuum corporis,
et hoc discimus ex prmseutibus eloquiis Spiritus.
Vinum enim et lac gustu dijudicantur: cum autem
illa sint ejusmodi, ut sub intelligentiam cadant,
omnino quae ea intelligit et apprehendit, est virtus
animae. Ad operationem autem deducitur osculum
per sensum tactus. Nam se invicem tangunt labra
in osculo. Est autem etiam quidam tactus anima:
qui verbum tangit; deducitur autem ad operatio-
nem per quemdam corporeum contactum, et qui
cadit sub intelligentiam, ut dicebat is qui dixit,
Manus nostrae contrectaverunt de verba vita: ⁸⁷. Si-
militer autem odor quoque divinorum unguento-
rum, non est odor narium, sed cujusdam virtutis
materiae expertis, et quae percipitur intelligentia,
cum tractu spiritus simul attrahens Christi bonum
odorem. Sic enim voti virginalis in prommio habet
” Psal. cxvm, 151. "Joan. vu, 57.
’⁸ Luc. vn,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.