PG 44, col. 79

mundi molitione simul cum reliquis rebus omnibus
inerat terra :~ restabat autem, ut (id quod est ge-
nerari) qualitates adhiberentur. Etenim ει εο, quod
invisibilem eam fuisse dicit Scriptura, nec aliam
ullam in ipsa qualitatem fuisse demonstrat. Quod au-
tem incompositam vocat, indicat earn nondum corpo-
reis proprietatibus fuisse concretam et condcnsatam.
ἀόρατον αὐτὴν εἰπεῖν εἶναι, τὸ μηδὲ ἀλλην τινὰ ποιότητα θεωρεῖσθαι περὶ αὐτὴν ὁ λόγος ἐνδείκνυται. Καὶ
διά τοῦ ἀκατασκεύαστον ὀνομάσαι, νοεῖν δίδωσι τὸ μήπω αὐτὴν πεπυκνῶσθαι ταῖς σωματικαῖς ἰδιότησιν,
Ηοε autem ex Symmachi, et Theodotionls, et
Aquilae interpretatione clarius fit; cum primus
eorum dicat: ‹ Terra autem erat iners, et indistin-
cta; ι alter autem: ι Erat inanis, et nulla ς ν tertius
vero : ι Erat nihil et nihilum. › Ex his enim, ut
ego quidem sentio. intelligitur terra, ex eo quod
ι iners ι esset, nondum actu fuisse, sed sola po-
testate;quod autem «indistincta, ι nondum sin-
gulas qualitates inter se preprie fuisse separatas,
sed orbem universum in confusa quadam et in-
distincta qualitate, cum nec color, nec figura, nec
moles, nec amplitudo, nec ulla alia ejusmodi qna-
litas propria ratione distincta in subjecto cerne-
retur. ldcm significat nobis, ι inanis, et nulla. ι,
Nam, voce illa, ι inanis, ι vis qualitates separaris
indicatur, ut intelligamus, mundi conditorem po-
testatem qualitatum susceptricem produxisse, quae
quidem inanis erat, et in se nihil continebat, an-
tequam qualitatibus compleretur. Tertiam inter-
pretationem, ut ex Epicuri depromptam phil050phia,
sine consideratione relinquendam existimo. Simile
enim quiddam ille quoque declarat tle primo rerum
principio, voces inanes emngens, per easque nullam
fuisse rerum non subsistentem naturam ostendens,
cui simile est nihil et nihilum. Verum ad institutum
, nostrum revertamur, videamusque quomodo supre-
mo natura: sensilis termino ab igne semel occupato,
firmamentum deinceps factum sit,quod superiorum
et inferiorum aquarum confinium esse dicit. Ego
enim existimo firmamentum, sive sit unum ex qua-,
tuor, sive aliud illa complectens, ut externi philo-
sophi tradiderunt, non esse corpus solidum ac
durum, sed comparatione sempiternae et incorpo-
reae, et qua: tactu non percipitur, proprietatis,
extremum illud natura: sensilis, quod ignis vi sua
perpetuo mobili ambit, firmamentum a Scriptura
diei. Quis enim nescit, quod solidum est, resistenti
quadam duritie condensari? quod autem est den-
sum, et durum, ac resistens, qualitate gravi non
vacat : quod vero natura grave est, sursum ferri
non potest. At rebus cunctis sensilibus superius
est'firmamentum, ex quo fit, ut nihil in eo cras—
sum aut corpulentum cogitari possit, sed, ut dictum
est, rerum quae corpore vacant, et animo tantum
comprehenduntur, comparatione, quidquid sensibus

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.