PG 45, col. 1306

et alieno additamenta indigenti, talem tantamque
appellationem accommodaret?
4. Profecto corporalibus etiam exemplis sermo-
nem hunc continuare licet. Namque ignis natura
cunctis ejusdem conditionis rebus calidum sensum,
si modo ab his tangatur, atque communicat, neque
alia quidem res vehementem flammam experitur,
alia vero remissiorem sentit calorem. Sed quau-
diu ignis est, totus universim propter efficacia:
puritatem firmiter sibi constat. Quod si aliquan-
,ιιιη aliqua in parte frigescat, jam non vocabitur
ignis id quod friguit, mutato cum calida: cfllcacia:
in contrarium hypallage etiam rei nomine. Simili-
ter et de aqua, aere, cunctisque elementis singil-
latim dicendum est, quin incrementum ullum aut
deminutio admittatur. Non enim in aqua: natura
plus vel minus dici potest; nam quandiu aeque
humor est, aqua: quoque appellatio in eo vera
est; sin in contrariam qualitatem vertatur, nomen
simul ejus prorsus mutabitur. Item aeris mollities
et in altqu elatio ac levitas, atque in cunctis il-
lius partibus cernitur; contra vero densitas et
gravitas et in tellurem devexitas, ab aeris appella-
tione abhorrent. Sic diviua quoque natura, quan-
diu constanter ac religiose notionis conceptusque
sui perfectionem tuetur, verum obtinet nomen juxta
bonitatis suae perfectionem: sin forte aliquid de-
trahatur eorum, qua: ad perfectionem ipsius perti-
nent, jam falsa erit, quod ad eam partem, appel—
latio deitatis, neque subjecto suo congruet: aeque
enim, vel magis etiam impossibile est Deum nomi-
nare id quod perfectionis notio non comitetur,
quam arido corpori aqua). appellationem attribuere ,
et ignem dicere id oujus frigescat qualitas; et ae-
rem denique vocitare rem duram ac resistentem.
5. Si ergo vere et non nomine tenus Spiritus
sanctus a Scriptura Patribusque nostris Deus nun-
cupatur, quid jam dicere habent ii qui honori Spi-
ritus adversantur? Nam si Deus est, prorsus et
bonus est et potens et sapiens, itemque. gloriosus
ac sempiternus est, et quidquid hujusmodi titulo—-
rum mentem nostram ad magnificentiam extollit.
Porro hazc nequaquam ex participatione quadam
eum habere, simplicitas ejusdem contestatur; ne
forte aliud quiddam existimetur ejus natura, aliud
vero ei accidere ob praedictarum qualitatum pra:-
sentiam. Est enim id proprium earum rerum, quae
compositam naturam sortitae sunt. Simplicem au-
tem esse sanctum Spiritum, uno cuncti ore, nemine
contradicente, fatentur. Si ergo simplex est natura:
ejus ratio, non habet acquisitam bonitatem, sed
ipse qualis quantusque est, bonitas est, sapientia,
potentia, sanctitas, iustitia, sempiternitas, incor-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.