PG 45, col. 1316

hominum vita uno concentu consonam emittat
laudationem, quanam fiet accessio ei, qui natura-
liter gloriosus est, a gutta gratia? ι Cali enarrant
gloriam Dei ³, rexiguique censentur dignitatis pra-
cones ; ι quoniam exaltata est magnificentia ejus ι
nun usque ad caios, sed supra caios ⁸, qui tenui
divinitatis parte, qua palmus tropice nominatur,
comprehenduntur. Homo autem, temporaneus hic
et brevis atatis animans, recteque leno compa-
ratus. qui hodie .est et mane non subsistet, digne
se honoraturum divinam naturam confidet? Veluti
si quis accendens tenuem stuppa fibram, addita-
mentum aliquod se putaret solis splendoribus hac
sua scintilla largiri. Quibusnam verbis, dic mihi,
honorabis, si quidem honorare omnino voles, san-
ctum Spiritum? Nempe dices prorsus esse immor-
talem, invertibilem, immutabilem, semper bonum,
nullo alieno beneficio egentem ; et quod cuncta in
cunctis operatur prout vult; item, sanctum esse.
dirigentem, rectum. justum, veracem, profunda
Dei scrutantem, ex Patre procedentem, a Filio
accipientem, et si quid praeterea est. Quid porro
per bac et alia huiusmodi ei largiris? Eane qua
habet dicis, an ob ea, qua non habet, laudas? Si
qua non habet de eo pradicas, vana est gratia,
nihilque emolumenti conferens; nam qui amarum
dicit esse dulce, ipse quidem mentitur; et quod
vituperabile est, reapse laude non ornat. Sin au-
tem vera dicis, ea suapte natura talia sunt, sivetu
confitearis sive secus. Ait enim Apostolus: ι Si
non credimus, ille fidelis permanet ⁸. ι
11. Quid ergo sibi vult hac pusillanimitas simul
et magnanimitas hominum, qui Patrem quidem
honorare certant, paremque Filio gloriam attri-
buunt; erga Spiritum autem tantopere laudis sunt
avari? Certe demonstratum est, haud a nostra vo-
luntate gloriam confici, qua proprie divina natura
inest, sed innatam illi inharere. Et ingratorum
quidem hominum vecordia hac ipsorum pravitate
sententia coarguitur: Spiritusvautem suapte natura
venerabilis, gloriosus, potensque est, et quidquid
excelsum cogitari pctest,etiamsi hi nolint. Utique,
aiunt; sed tamen Patrem creatorem esse a Scri-
ptura edocti fuimus: item per Filium omnia facta
didicimus: nihil vero huiusmodi de Spiritu sacer
sermo nos docuit. Quomodo autem aquum sit, a;l
parem honorem evehere sanctum Spiritum illi, qui
per creationem tantam potentia magnitudinem
exprompsit? Quid ergo nos ad hac dicimus? Nempe
quod vana locuti sunt in cordibus suis, qui exi-
stimant non semper cum Patre et Filio Spiritum
fuisse, sed certis temporibus modo per se solum
spectari, modo conjunctim comperiri. Nam si abs-
que Spiritu l'actum est calum ac terra et ereatio
³ ll Tim. ll, 15.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.