PG 45, col. 1327

consequenter ad Patrem usque, intermedio Filio,
blasphemiam intendit. Quamobrem paveant. si
certe sapiunt, ne quid bujusmodi temere audeant;
cujus rei finis erit omnimoda audentis pernicies ,
sed pro viribus potius extollant verbis suis Spiri-
tum. imo et ante verba, mente eum subliment:
neque enim fieri potest, ut nonnisi cum verbis
mens extollatur. Cumque in summum humanarum
virium cacumen conscenderis, id est quatenus
mens humana intellectum suum in sublimes
magnosque conceptus dilatare potest, tunc puta
te inferiorem esse illa eximia dignitate, prout di-
citur inpsalmodia, nempe postquam exaltaveritis
Deum nostrum, tunc demum vix adorabitis sca-
bellum pedum ejus ’⁸. Causa vero cur ejus dignitas
sit incomparabilis, nulla est alia nisi quia san-
ctus est.
21. Si ergo quilibet humanarum virium cumulus
humilior est adorati majestate ( id enim Scriptura
significat per pedum scabellum), qua: dementia est
existimantium tantas se habere vires, ut arbitratu
suo possint inaestimabili natura? congruum honorem
decernere? Pr0ptereaque nonnullis etiam honoris
significationibus Spiritum sanctum indignum ju-
dicare, quasi ipsorum vires plus valeant, quam
Spiritus sancti dignitas capit. Ο miserandam isto-
rum infelicemque insaniam : non intelligenlium η ματος; Ὠ τῆς ἐλεεινῆς αὐτῶν καὶ ταλαιπώρου παρα-
quinam ipsi sint qtti talia obloqnuntur, et quinam ⁶⁴ πληξίας. τῶν μὴ συνιέντων αὗτοί τε τίνες εἶσὶν οἱ
quinam ipsi sint qui talia obloqnuntur, et quinam
Spiritus sanctus cui se ob superbiam contendunt!
Quis dicat bis populis quod homines sunt spiritus
transiens et non rediens, in matris vulva impuro
conceptu compacti, cunctique in putrem terram
dissolvendi, feno comparabilem vitam sortiti qui
brevi tempore in mundano errore florentes rursus
arescunt, ilusque eorum defiuens evanescit, qui
neque aliquid ante generationem fuerunt, nec quem
ad locum hinc sint migraturi certo sciunt, quia
nempe anima futuram sedem suam, quandiu in
corpore manet, ignorat? ΙΙωο videlicet hominum
conditio est.
22. Spiritus vero sanctus, primo quidem quod
ad naturae sanctitatem attinet . tantumdem est ac
Pater suapte natura sanctus,pariterque Uuigenitus.
Itemque Spiritus sanctus aeque vivificaris est,
incorruptibilis, immutabilis, aeternus, justus, sas
piens, rectus, dirigens, bonus, potens, bonorum
omnium dator, ubique exsistens, singulis przesens,
tellurem complens, in cmlo permanens, in supernis
virtutibus diffusus, cuncta implens pro cujusque en-
pacitate, et ipse tamen plenus manens, cum omni-
bus sanctis versans, neque tamen a sancta Trinitatc
sejunctus. Is Dei profunda semper scrutatur, semper
ιι Filio accipit, mittitur et non separatur, glorificatur
’⁸ Ρδιιι. xcvttt, 5.
(l5) Sic hiat cod.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.