PG 45, col. 14

In English: The Great Catechism 2

in nostra contemplantes natura. Sed in nobis qui-
dem spiritus est aeris attractio, rei alienae. qum
necrssario attrahitur et profunditur ad constitu-
tionem corporis, qua: quidem, dum verbum emitti-
tur, llt vox, in seipsa declarans vim verbi. ln di-
vina autem natura, esse quidem Dei Spiritum, pium
est existimatum, quomodo datum est esse etiam
Dei Verbum, propterea quod non oporteat Dei Ver—
bum deterius esse, et magis deficere quam nostrum
verbum, siquidem cum hoc consideretur ctnn spiri-
tu, credatur illud esse sine Spiritu. Neque tamen
ad nostri spiritus similitudinem extrinsecus ad
Deum affluere, et in eo fieri Spiritum, id Deo con-
venire existimandum. Sed quomodo cutn Dei Ver-
bum audivissemus, non rem esse aliquam qua: non
consistat, Verbum putavimus; neque quod insit
ex disciplina, neque quod voce proferatur, neque
quod cum fuerit prolatum dissolvatur, neque aliquo
alio modo ita allici, quo cernitur allici noster scr-
mo, sed consistere, ut ita dicam, essentialiter, vim-
que habere eligendi, esseque operans et omnipo—
tens : ita etiam cum Dei Spiritum didicerimus, qui
Verbum consequitur, et ejus declarat operationem,
non intelligimus flatum anhelitus; deprimeretur
enim et ad nimiam demitteretur humilitatem ma-
gnitudo divina: potentiae, si qui iu eo est Spiritus,
existimaretur esse instar nostri: sed essentialem
potentiam, qua: ipsa in scipsa consideratur in
propria hypostasi ac consistentia, neque potest se-
parari a Deo in quo est, aut a Verbo Dei quod con-
sequitur: neque ad hoc ut non sit, effunditur, sed,
ad Dei Verbi similitudinem, estin hypostasi eli-
gendi vi prtedita per se mobili, operante, et semper
bonum eligente, et ad omne propositum cum νυν
luntate concurrentem lrabente potentiam.
CAPUT Ill.
Qui itaque diligenter et accurate considerant my-
sterii profunditatem , in anima quidem arcana qua-
dam ratione mediocrem accipit intelligentiam do.
ctrina: Dei cognitionis , oratione tamen non potest
inelfabilem aperire profunditatem mysterii ; nempe
quomodo idem et cadat sub numerum, et non cadat,
et divisum cernatur, et c0mprehendatur iu unitate,
distinctumque sit ac discretum consistentia et by-
postasi, et subjecto non sit divisum , et rursus aliud
sit, cujus est Verbum ct Spiritus. Sed posteaquam
discrimen in his intellexeris , natura: rursus unitas
non admittit divisionem: adeo ut neque monar-
chiae dominatus scindatur in diversas dissectus
unitates, neque congruat id quod dicitur eum άο-
gmate Iudaico; sed per medium duarum opinionum
procedat veritas , ct utramque tollens haeresim , et
ab utraque accipiens id quod est usui. Nam Judaei
quidem dogma tollit, et Verbum admittendo, et

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.