PG 45, col. 187

ΠΕΡΙ Ψ ΥΧΗΣ.
(Αἰακίς of NeM
EJUSDEM S. GREGORII
. DE ANIMA.
Interprete eod. Feder. Morello I’rofess. Reg. Decano.
Α
SEN-10 PRIMUS α.
Dissident fere antiqui omnes de anima: vi et na-
tura. Democritus enim et Epicurus, et omnis Stoi-
corum philosophorum coetus, animam corpus esse
asseverant. et illi ipsi qni corpus asserunt esse
animam, de essentia ipsius dissident. Nam Stoici
eam spiritum esse ignei vigoris et numine allla-
tum dicunt. Critias autem sanguinem, "ippon phi-
losophus aquam; Democritus ignem; atenim li-
guras orbiculatas atomorum, ignem et aerem,
compositas ait animam perlicere. Heraclitus uni-
versi quidem animam vaporem ex humidis esse
censet; animam vero, quae in animantibus inest,
evaporationibus externis. et ea quae in ipsa insita
est, unius ejusdemque generis constare. Rursus ex 1
iis qui dicunt animam incorpoream esse inlinita
exoritur discrepantia: cum alii substantiam cam-
que immortalem esse dicant; alii incorpoream qui-
dem, non tamen substantiam, neque vero immor-
talem. Enimvero Thales primus animam immobi-
lem et per se mobilem esse contendit. Pythagoras
numerum se ipsum moventem. Plato essentiam in-
tellectualem a se ipsa motum habentem per nume-
rum harmonicum et concinnum. Aristoteles actum
primum corporis naturalis, potestate vitam habentis.
Dinarchus harmoniam quatuor elementorum ; nec
vero phlhongis sonisve constantem; sed harmonicani
temperiem et concentum calidorum et hnmidorum et
frigidorum et siccorum in corpore. Perspicuum
etiam est, ut ex horum numero alii animam esse 4
substantiam proferant; Aristoteles vero et Dinar-
chus substantialem putant: praeterea alii unam
esse eamdemque omnium animam arbitrantur.
discerptam in singula , ac rursus in se coeuntem,
ut Manichai et quidam alii. Sunt qui multas ac
diversas species existiment. Alii unam et multas.
Prorsus ergo necesse est sermonem producere, tot
opinionibus adversantem. Quapmpter in genere ad-
versus omnes qui dicunt animam corpus esse,
sufficient qua: ab Ammonio doctore Plotini et Numenio Pythagorico dicta sunt, huic nimirum:
⁸ Cf. .Fabric. 1_V olitiansnprancglzgo: 'Sed ne quid anohis prgetermittantnr, quod habetur. impressum nomine Gregorii
Nysseni, sermoni De anima in editione hac omnium ejusdem‘ Gregorii Onerum locum fecimus.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.