PG 45, col. 232

signum mutationis in id quod est melius osten-
derit, in mitioribus pwnis versatur. Qui autem in
malo deprehensus est, vel pmpter aliquam suspi-
cionem vel accusationem ingratiis convictus est,
longius illi conversionis tempus datur; ut ipse
perfecte purgatus, sic ad sacramentorum commu-
nionem admittatur. Est ergo Canon ejusmodi, ut
qui in fornicatione polluti sunt, in tribus quidem
annis ab oratione omnino expellantur; in tribus
autem sint solius auditionis participes, in tribus
autem aliis, cum iis qui in conversione subster-
nuntur, precentur, et tunc sint sacramentorum
participes. ln iis autem qui diligentiori conversione
usi fuerint, et vita , ad id quod bonum est, reditum
ostenderint, licet ei qui dispensat, pro ecclesia-
sticae oeconomia: utilitate, tempus auditionis cun-
trahere, et celerius ad conversionem deducere: et
rursus hoc quoque tempus contrahere, et celerius
communionem reddere, ut sua probatione, ejus cui
medela adhibetur, constitutionem dijudicet. Quem-
admodum enim porcis margaritas projicere est ve-
titum, ita et pretiosa margarita privare eum qui
jam per alienationem a vitio et purgationem homo
sit factus, absurdum est. Quae autem in adulterio
et in reliquis immunditiaa generibus fit iniquitas,
ut dictum est, eodem judicio punietur quo et for-
nicationis scelus, sed tempore duplicabitur. In eo
autem, ejus etiam cui medela adhibetur, affectio
considerabitur, quo modo et in iis qui fornicationis
inquinamento illaqueati sunt, ut vel citius vel tar-
dius eis sit boni partici patio.
Restat ad haec ut irascentem anima: partem
examinandam proponamus, quando lapsa a bono
irae usu in peccatum ceciderit. [Cum 5.] Cum au-
tem multa sint quae per iram fiunt peccata et
onmis generis mala, placuit omnibus nostris Pa-
tribus in aliis quidem non nimium subtiliter
agere, nec nimium in eo studii operteque ponere,
ιιι omnia quae ex ira nascerentur delicta curarent;
quamvis Scriptura non solum vulnus prohibeat,
sed etiam omne convicium vel maledictum, et si
quid aliud ejusmodi ita efficit; sed solam caedis
cautionem suis pmnis introduxerunt. Dividitur
autem hoc malum, differentia voluntariae et invo-
luntariat: et est caedes quidem voluntaria, quac
praemeditate suscepta est ab eo qui se ad hoc
comparaverat ut hoc facinus perpetraret. Deinde
illud quoque in voluntariis existimatum est, quan-
do quis in congressu verberans et verberatus,
manu plagam mortiferam intulerit.rQui enim ira
semel victus est,et animi appetitioni cedit, nihil
eorum quae malum possent amputare, ci in men-
tem venit. Quare et illic quoque qui ex concerta.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.