PG 45, col. 262

Accepto enim ab uxore militis cujusdam vel ma-
nuum, vel colli ornamento, ttt illud ictu quodam
fractum repararet, circumvenissc mulierem, ct
aureum quidem monile surripuisse, atreum autem
reddidisse, teque magnum ac aureum , planeque si-
mile in superficie, ob tinctnram externam, illito
auro aeri : deceptam vero apparentc specie femi-
nam (peritus enim erat variis fucis et fraudibus
aerariae sure artis circumscribendi cos, qui opera
illius utebantur) successu temporis impostnram et
maleficium deprehendisse, deleta ex tere tinctura ο
caeterum deinceps furem in jus vocatum, militibus
nonnullis pro mutuo inter se usu et amore indigni-
tatem facinoris azgre ferentibus. llunc autem per.
pessum ea qua: impostorem et furem perpeti ne-
cesse est, jurejurando artificio suo sese abdicasse.
Quasi non voluntas et propositum , sed opificium
ei furti cupiditatem injecerit. Posthazc factum fuisse
famulum medici cujusdam circuutforanei, ne ont-
nino rebus ad victum necessariis destitueretur; et
medicina: praetextu abjectorum et sordidarum ho-
minum casas et latibula obiisse. Postea paulatim
opibus auctum, et Armenio quodam, quem tanquam
barbarum in fraudem illicere nihil erat negotii, ut
sibi velut medico aures daret, persuaso, multisque
ab illo auri ponderibus acceptis, indignum existi-
masse, ut in posterum aliis in arte medica servi-
ret; sed scipsum pro medico haberi et dici vo-
luisse. Ex illo igitur tempore conventuum medico-
rum participem factum, immiscuisse se illis, qui
linguam ad rixas exercent, unumque ex numero
rabularum fuisse, et, cum in lingua: volubilitate et
viribus facultates suas sitas existimaret, non pa-
rum honoratum esse ab illis, qui impudentiam oris
ad proprias contentiones conducunt.
Porro cum ex hoc vitae genere pinguior ei obve-
nisset fortuna, non putavit diutius in eo perseve-
randum, sed artem illam medicam cum fabrili seu
aeraria paulatim deseruit. Ario autem inimico Dei
perniciosa illa zizaniorum semina serente ⁸ (quo-
rum fructus est doctrina Auomceorum), scholae me-
dicorum clamoribus de hac quaestione personabant.
lgitttr cum Aetius in hac palaestra diligenter sese
exercuisset, et syllogismorum etiam quorumdam
ex Aristotelicis monumentis congeriem collegisset,
clarus et celebris erat, superato etiam parente
hujus haereseos Ario, quod ad inventorum dogma-
tum novitatem attinet; et cum magis intelligeret
ordinem et conuexionem eorum, qua: Arius com-
mentus fuerat, sagax et solers habebatur, et ad res
abstrusas indagandas perquam idoneus, ostendens,
id quod creatum esset, et ex non ente seu nihilo,
dissimile esse Creatori. et ei, quod ex nihilo edu-
xit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.