PG 45, col. 27

In English: The Great Catechism 6

per propriam inspirationem figmento insulilavit
vitam; ut cum eo quod est divinum simul extolle-
retur terrenum, et una gratia pari honore perva—
deret universam creaturam, inferiori natura con-
temperata cum supranmndana. Cum ergo prius
consistente qua: intelligentia percipitur creatura,
et angelicorum virtutum unaquaque operatione, ab
ea quaeprzeest universis potestate, attributa ad
constitutionem universitatis, esset quredam pote-
stas ordinala, ut- locum terrestrem contineret et
dominatum in eum obtineret. viribus ad id acce- Β
ptis a potestate illa quae universitatem regit et ad—
ministrat; et deinde esset conditum terrestre illud
figmentum simulacrum supernae potestatis (erat
autem hoc animal homo), essetque in eo naturae
qua: percipitur intelligentia, divina pulchritudo,
inelfabili quadam virtute contemperata, aegre fert
et non tolerandum ducit is cui terrena obtigit ad-
ministratio, si ex natura ci subjecta aliqua cree-
tur essentia assimilata ei quae supereminet dignitati. Quemadmodum autem ad invidiae vitium de-
fluxerit is, .qui ad nullum malum creatus ab, illo fuerat, a quo universum in bonitate conditum
fuit, exacte quidem et accurate persequi, non est bujus operis; iis autem qui sunt paulo magis in-
creduli, paucis poterit aflerri ratio.
Virtutis enim et vitii sibi invicem adversantium
consideratur discrimen, non tanquam duo sint
qua: cernantur consistere; sed quomodo ab eo
quod est, ut adversum distinguitur id quod non
est, neque dici potest quod per bypostasin ac
consistentiam distinguatur id quod non est ab eo
quod est, sed non esse dicimus tauquam adversum
distingui ab eo quod est esse; eodem modo etiam
vitium adversatur rationi virtutis, cum per se non
sit, sed intelligatur per absentiam ejus quod est
melius: et quomodo dicimus a visu tanquam
adversam distingui caecitatem, cum per se non sit
in rerum natura accitas, sed sit privatio ejus qui
prius fuerat habitus: ita etiam vitium dicim-us
considerari in boni privatione, veluti quamdam
' umbram quae accidit transilui radii. Quoniam ergo
iucreata natura non est capax motus qui fit per
conversionem, mutationem et alterationem ;quid-
quid autem consistit per creationem, cognatione
quadam jungitur cum alteratione ; propterea quod
ipsa quoque creaturae consistentia erepit ab altera-
tione, cum id quod non erat, virtute divina tradu-
ctum sit ad hoc ut esset: creata autem erat et
potestas cujus meminimus, libero sui arbitrii motu
eligens quod videbatur, postquam clausit oculos
ad id quod est bonum et amplum, et ab invidia
remotum; quomodo qui ad solem suis connivet
ciliis, amisso visu videt tenebras : ita etiam ille,
eo ipso quod noluit bonum videre, id mente com-
prehendit quod est bono contrarium, nempe invi-
diam. Constat autem cujuslibet rei principium esse

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.