PG 46, col. 1146

quidem manu corripientem infantulum, altera vero
gladium adigentem; matrem porro ex altera parte
filium ad se trahentem, objicientemque cervicem
suam acuto gladio, ne miserum filium carnifi-
cis manu necatum propriis oculis intueretur?
Quis explicet ea qum patres agunt, revocatio-
nes, suspiria, postremos filiorum complexus, pm-
sertim cum idem a multis fiat eodem tempore?
Quis variam multiplicemque calamitatem, et con-
«Inplicatos puerperarum dolores partus exponat,
et acerrimas, quas admovebat natura, faces?
Quomodo puer infelix et uberi simul inhaereret,
et per viscera letalem plagam acciperet? Quo-
modo misera mater simul infantis ori subderet
ubera, et sinu sanguinem ejus exciperetHlanus
autem impetu saepenumero carnifex uno gladii
ictu lilium et matrem consauciabat, et unus san-
guinis rivus ex matris plaga et ex mortifero vul-
nere filii mistns decurrebat. .lam vero, cum nefaria
Herodis sententia non solum nuper geniti neca-
rentur, sed etiam illi, qui alterum agebant annum,
raperentur ad mortem δ’, (scriptum est enim epm
iussisse", bimulos et minores interfici), videre
erat matres non paucas, qua: eo temporis spatio
duos filios enixae fuerant. Quodnam igitur rursum
in his spectaculum cernebatur, cum duo carnifices
circa matrem unam essent occupati, unusque
prope currentem filium ad se raperet. alter autent
lactentem adhuc infantulum e gremio matris evel-
leret? Quid tum faciat mater infelix, cum natura
bifariam in lilios divellatur, et utroque lilio ma-
ternis visceribus ex atquo faces admovente, ne-
sciat utrum ex carnificibus prius sequatur, cum
unus ex hac, alter ex illa parte pueros ad czedem
trahat? procurratne ad nuper genitum, confusos
indistinctosque gemitus emittentem? at inhibetur
ab altero jam loquente, balbutientique lingua ma-
trem inclamante. Quidnam agat? quo se vertat?
Utrius voci voce sua respondeat? Utrius gemitum
gemitu excipiat suo? Utrius defleat necem, cum
uterque naturae stimulis aque miseram feriat?
Sed amoveamus aures ab hisce questibus, et ad
laetiora dieique festo magis convenientia cogitatio-
nem convertamus, licet Rachel, ut inquit pro.
pheta ", clamans filiorum caedem deploret. In die
enim festo, ut ait sapiens Salomon, malorum de-
cet oblivisci. Qua: autem nobis celebrior dies hac
esse potest. in qua malas diaboli tenebras discit-
tiens justitlae sol per naturam nostram illucet
mundo, in qna, qui cecidit, excitatur, qui hostis
factus est, in gratiam recipitur, qui ejectus est

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.