PG 46, col. 243

atque idem sit et justitia, et sapientia, et putentia,
et veritas bonitasque et vita, tum salus, incorrupti-
bilitas immortalitasque, tum immutari ac variari
nescia sirtus, et quicunque sublimis est intellectus,
qui per hæc nomina declaretur, omnia nihil aliud
quam Christus et sint et dicantur. Si igitur omnis
sullimis intellectus in Christi nomine comprehendi
intelligitur (sublimiori enim significatione reliqua
quoque continentur, ita ut cæterorum unumquod-
que nomen in notioneet intellectu regni conside-
retur),fortasse per consequentiamaliquo mod quid
per Christianismum significetur, animadvertere et
intelligere possimus. Si enim ejus quod excellit
inter ea nomima quibus incorruptibiliset immortalis
natura explicatur, nominis participes sumus, qui
per fidem in eum cum ipso conjungimur : omnino
necesse est, ut quicunque una cum hoc nomine
circa immortalem ilam naturam considerantur in-
tellectus, per consequentiam cum illis quoque no-
his communio nominis sit. Ut enim participatione
Christi, Christiani appellationem adepti sumus ι
ita per consequens convenit omnium quoque subli-
miumo nominum nos asciscere communionem ac
societatem. Ac quemadmodum in catena qui eam,
quæ in extremitate est, curvaturam attraxerit, eas ἐνὶ συνεφέλκεσθαι.
fuerit cum qui unum arripuerit, una cum ipso reliqua quoque attrahere.
Si quis igitur nomen quidem Christi sumat, quæ
vero una cum hoc nomine considerantur, vita non
exprimat neque repræsentet : is nomen ementitur,
juxta propositam a nobis similitudinem personam
inanimam humanæ figuræ conformatam et assi-
milatam simiæ apponens. ieri enim non potest
quin Christus sit et justitia, et puritas, et veritas,
atqne cujusvis mali vitatio, neque Christianus esse
potest (qui quidem vere Christianus sit), qui non
llorum nominum quoque communionem et socie-
tatem in sese ostendat. Quocirca sicut deinitione
aliquis quid per Christianismum significetur, decla-
raverit: dicemus quod Christianismus sit imitatio
divinæ naturæ. Ao nemo definitioni tanquam im-
modicæ nostræque humilitatem naturæ superanti
obtrectet: non enim excessit ea naturam. Nam si
quis primam hominis condifionem et statum consi-
deraverit, deprehendet ex documentis Scripturæ,
quod definitio extra modum nostræ naturæ egressa
non sit. Nam et prima hominis fabricatio ad imi-
tationem Dei similitudinis erat, Moyse de homine
ita philosophante, dum ait, « Eecit Deus hominem,
secundum imaginem Dci fecit eum ʼ: » et Chri-
stianismi prolessio est, ut homno reducatur ad
pristinam et antiquam felicitatem.
Si igitur antiquitus homo Dei similitudo erat,
forsitan hand absurdam et a proposito alienam
fGcimus definitionem, qui imitationem divinæ na-
turæ Christianismum esse pronuntiauus. Professio
Gen. , 27.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.