PG 46, col. 288

ln hoc igitur (meo quidem judicio) Christia—t
nae vita: perfectio sita est, ut nominum quibus
Christi nomen significatur participes, eorum vim
et animo. et oratione, et vivendi institutis exprima-
mus, ut absolutam illam a Paulo commendatam
sanctitatem suscipientes ", nos integro et corpore,
et animo, et spiritu nulla mali permistione conta-
minatos conservemus. Quod si quis ad perfectam
virtutem assequendam difficillimam esse vitam ob-
jiciat, cum ex omni creatura solus immutabilis sit
Christus, inconstans autem natura humana et ad
mutationes proclivis, ideoque fieri non posse, ut ad
eam perveniamus, ibique firmi et immutabiles con-
sistamus, huic respondebimus, athletam nullum
coronari, qui non legitime certaverit 7'; certamen
porro non esse legitimum, si nullus quocum pugnes
adsit adversarius. Quamobrem si adversarius non
est, corona non erit; victoria enim, nisi aliquid
victum sit, esse non potest. Cum illo igitur, quod
in natura nostra mutabile est, tanquam cum adver~
sario ea ratione compositi decertemus, ut ipsam
non dejicientes, sed cadere nou permittentes ,
victores simus. Neque vero ad malum tantum-
modo propensionem habet homo : nam si ad eam
partem duntaxat natura proclivis esset, ad bonum
sese non posset convertere. Nunc autem pulcherri-
mum motionis opus est, ipsum in bonis incremen-
tum, cum impetu illo, quo ad melius trahimur, is
qui recte movetur, assidue transfertur ad ea qua:
diviniora sunt. Id ergo, quod formidandum videba-
tur, nempe naturam nostram mutabilem esse, no-
bis tanquam alas, quibus ad majora volemus, prae-
bere demonstravimus : damno enim id nobis futu-
rum fuisse, si mutationem ad melius suscipere non
possemus. Ne quis igiturvim in natura mutationi-
bus aptam et idoneam cernens doleat aut conquera-
tur, sed sese continenter in melius promovens et
de gloria in gloriam transferens, quotidianis incre-
mentis ita vertatur, ut in dies melior et perfectior
flat, nec unquam se ad perfectionis metam perveo
nisse sibi persuadeat. Ea enim vere perfectio est,
ιιι qui augetur in melius, nunquam consistat,
neque terminis ullis perfectionem existimet esse
conclusam.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.