PG 46, col. 303

scopus, quem iis propositum esse convenit, qui
Deo charam instituunt vitam, qua est animae pur-
gatio, et Spiritus sancti per bonorum Operum pro-
fectum inbabitatio : quisque vestrum anima eo quo
demonstratum est modo praeparata, ac referta
amore divino, ita seipsum precibus et jejuniis
tradat, memor ejus qui ad assidue orandum co-
hortatur, et ad non segniter agendum. Etenim
sedulitas in precatione, magna nobis largitur: dun-
taxat intenta et recta conscientia faciat hoc quis-
que; nusquam cogitatione sponte circumvagans,
neque ut necessitate exortum debitqu exsolvens,
sed animi desiderium atque amorem complens.
Suggerct etiam Dominus ipse petentibus, quomodo
precandrn sit, juxta id quod dictum est: Qui pre-
cem dat precanti. Igitur et‘ petere oportet, et scire
eum quiin precatione, qua: tanti momenti est,
perseverat, magno studio magnaque virium con-
tentione, certamen subire. Quoniam vitium insi-
diatur ejusmodi potissimum, undique studium
honesti quaerens evertere. Hinc corporis et animi
labes, inde mollitia, et incuria et negligentia, et
caetera, quibus anima profligatur, per partes dire-
pta, et ad hostem suum transfuga. Quamobrem
par est rationem, tanquam prudentem gubernato-
rem, anitna: praesidere, ut ipsam comparet ad
recta navigandum, et appellendum ad portum qui
sursum est ; et eamdem integram reddat Deo, qui
fidei commisit et repetit. Porro prmpositos una
opitulari huic decet, atque omni studio et admo-
nitione precantis cupiditatem ln proposito suo
alere. Etenim eorum qui vere precantur virtutum
fructus intelligentihus ostensus, non iis modo qui
pr0gressi fuerint, sed et infantibus adhuc, et di-
sciplinae egentibus utilis exsistit, dum ipsos ad ea
quae vident imitanda concitat. Ceterum pum ac
sincerae precationis fructus est,simplicitas,charitas,
humilitas, tolerantia, innocentia: aliaque ejusmo-
di, quae :etcrnis fructibus anteeunt, per studiosi
vitam... hic pullulant. llisce fructibus decoratur
precatio: quibus si destituatur, inanem sumit
laborem ; neque ipsa duntaxat, sed etiam omnis
philosophia: via et ratio, qua: germen habet ejus-
modi, justitiaa reapse e’st semita et ad rectum
ducit exitum; his autem privata, nomen inane
relinquitur. Ecquis est usus vitis excultae, nisi
fructus adsint, quorum gratia labores exantlatit
agricola! Quod lucrum est jejunii et. orationis et
pervigilii, si pax et gaudium et charitas, et reliqui
fructus gratia: spiritus non adfuerint? quapmptcr
labores jejunii et orationis et caeterorum operum,
cum multa jucunditate et ebaritate et spe cousi-
⁸⁸ Luc. xvn, 2|.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.