PG 46, col. 335

In English: On Virginity 3

tasse supervacaneum est haec commemorare , qua:
exploratissima sunt : etenim si tantus labor, tantave
miseria cum iis conjuncta est, qua: in rebus opti-
mis esse videntur, quid aliquis de rebus contrariis
Opinabitnr, quandoquidem est veritate inferior
omnis illa sermonis explicatio , qua quis hanc vi-
tam ob oculos omnium ponere conatur? Attamen
multas fortasse hujus vita: injucunditates ex paucis
denmnstrari licet : quoniam quibus hoc vitae genus
contingit, si comparentur cum iis , qui beati esse
videntur, e rebus contrariis dolorem ac» maesti-
tiam capiunt. Nam his qui gaudenti sunt animo ,
aut exspectata, aut qua: jam instat mors pertur-
bationem affert; illis vero calamitas est dilatio
mortis: vitaque eorum inter se contraria est,
quasique interiecto diametro distat: utriusque ta-
men imbecillitas animi eodem termino commi-
scetur. Quamobrem multiplex et varia est copia
malorum , qua: a nuptiis exsistunt : dolorem enim
liberi nati aeque important, ac non nati; et rur-
sus tam vivi, quam mortui. Hic enim liberorum
multitudine gaudet. cum non satis habeat unde
alat; ille vero haerede caret facultatum sua-
rum, in quibus maxime elaboravit: atque unius
quidem bona fortuna alterius calamitatem efficit ,
cum sibi uterque illud evenire velit, quo alterum
cruciari videt. Ac huic mortuus est suavissimus
puer : illi superat prodigus. Uterque sane commi-
seratione dignus : unus quidem lilii mortem , alter
vero vitam luget. Praetereo quibus aflectibus et
calamitatibus suspiciones, et rixae, vel ex rebus
veris, vel e falsis cogitationibus exortae terminen-
tur. Quis enim omnia diligenter narrare posset?
Tu vero si scire vis , ut his rebus vita sit hominum
implicata, ne mihi repetas antiquas narrationes,
qua: poetis fabularum argumenta praebuerunt;
nam propter incredibilem quamdam insulsitatem
fabula: illae quidem putantur: in his enim libero-
rum etcdcs , ac voracitates , fratrum trucidationes,
virorum neces, matrum interemptiones, nefarii
coitus, et varia denique natura} perturbatio , cujus
commemorationem ii , qui vetera narrant, a nuptiis
cxordiuntur, hujusmodique calamitatibus narratio-
nem ipsam concludunt. Verum erunibus his prae-
territissis, tu velim in hujus vita: theatro tragus-
dias spectes , quarum omnino ministrae hominibus
nuptiae sunt. Veni ad judicia, pertracta de his le-
ges, invenies in illis res de nuptiis nefarias : quem-
admodum enim, cum medicos de variis morbis
disserentes audieris, animadverterisque quibus,
quotve morbis corpus humanum allici potest, illius miserias cognoscis: ita ex legibus, cum per-
spicias inulta, et varia, quae in nuptiis scelera committuntur, quorum paena: legibus ipsis definiuntur, ac-
. curateiangis, qme sunt nuptiarum propria : neque enim aut medicus eos, qui non sunt, morbos curat, .
nec deiicta item , qua: non committuntur, leges puniunt.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.