PG 46, col. 510
Et ille quidem; aliquando erit a corruptione liber,
cum in regeneratione mortalis et- qui dissolvitur
homo, cum immortali, et qui non dissolvitur,
conjungetur. Nunc autem qui extra nos videtur,
fiuit, concidit, atque corrumpitur. Hic ergo spe-
ctandus non est, quando ne reliqua quidem, qua:
cernuntur, spectanda sunt. Quoniam, ut Paulus in-
Nos igitur ipsos, ut proverbium jubet, cogno-
scamus. llac enim cognitione expiantur peccata,
quae ab ignorantia proficiscuntur. At non est facile,
ut etiam is, qui vere atque ex animo cupit seipsum
cognoscere, id assequatur. Nulla enim ratio tribuit,
ut, quod fieri nequit, efiici possit. Nam quod na-
tura corporeis oculis datum est, ut cum reliqua
videant, seipsi nequeant intueri, idem animo con-
tingit, ut, cum caetera omnia exploret, et quae ex—
tra se sunt, diligenter inquirat, et pervestiget, se
ipse videre non possit. itaque hac in re animus
oculos imitetur, ac quemadmodum‘illi, cum a na-
tura non habeant eam facultatem, ut semetipsos
in se convertentes aspiciant, speciem ac formam
proprii orbis in speculo conspicati, per imaginem
C illam sese conspiciunt: sic etiam ipse ad propriam
imaginem se convertat,—et quod in exemplari, ad
cujus similitudinem factus est, viderit, idipsutn ut
proprium contempletur, et suum. Ab exemplo ta-
men hoc paululum est discedendum, ut res ipsa
proposito congruat. Nam imago, quae in speculi
forma conspicitur, ad oculi exemplar effingitur;
in animi vero imagine contra fit. lpsius enim species
ad divina: pulchritudinis formam efficta, expressa-
que cst. Itaque tum vere seipse perspicit animus,
cum exemplar intuetur sui. Quid igitur Deus est,
cuius similitudinem animus refert? nou corpus,
non figura, non species, non qualitas, non moles
aspera, non pondus, non locus, non tempus, non
aliud quidpiam eorum, ex quibus ea quae ex mate-
ί) ria sunt procreata, cognoscuntur. Sed his omnibus
carumque similibus rebus submotis, est quiddam,
quod mente constat, materiaeque est expers, nec
tangi potest, et corpore vacat, et omni dimensione
caret. Quocirca cum exemplar sit ejusmodi, con- ’
sequens est, ut, qui ad ejus similitudinem forma-
tus est animus, eisdem cognoscatur notis. Expers
igitur materiae est, cerni non potest, mente sola
percipitur, caretque corpore. Qua: cum ita sint,
age, consideremus quando propius ad exemplaris
pulchritudinem accedat humana natura, cum in
carne vivimus, an eum ab illa separati sumus. Ne-