PG 46, col. 514

nondum intelligitis ε⁷ nam et eorum, quae hic sunt,
naturam nulla adhuc ratio potuit indagare: ita-
que solam vivendi consuetudinem spectatis, nec
intelligere potestis , quae sit corporis natura : qua:
sensuum vis: qua: membrorum, quibils ut instru-
mentis utimini, structura : quae nervorum per se
moventium actio, quo modo eorum, qua: in nobis
sunt, aliud in ossis naturam, aliud in lucidum oculi
splendorem coalescat; quo modo ejusdem cibi,
potusque pars extenuetur in capillos , pars in un-
gucs ad summos digitos dilatetur; quo modo,
qui semper in praecordiis ardet ignis per arterias
in totum corpus emanet; quomodo id, quod bibi-
tis, cum ad hepar accesserit, speciem qualita-
temque commutet, et in “sanguinem convertatur.
Ilorum vos omnium ad hoc usque tempus cognitio
latuit, ut eam ipsam , in qua versamini , vitam
ignoretis, nedum illam , quae a sensibus est rc.
motissima , cum sensibus conjuncti cernere valea-
tis. Quomodo enim quispiam per sensum, id
quod sensu superius est , intuebitur? Utraque igi-
tur vita a vobis pariter ignoratur, et prmsens htec,
quoniam id solum , quod apparet, inspicitis: et
altera illa , quia sensus ad eam vestigando perve—
nire non potest. Quae cum ita se habeant, cur,
ο mortales , sic allecti estis? cur hanc , licet in-
cognitam, ut bonam complectimini, illam autem
utborribilem ac metuendam formidatis? non aliam ν
utique ob causam id agitis, nisi quia, qualis ipsa
sit,non cognoscitis. Quae tamen non est justa
causa metuendi, cum multa sint vel sensibus
exposita , vel ab eis remota , quae licet ignoretis,
non pertimescitis. Nam et qua: sit eorum natura ,
quae in coelo conspicitis, et quid circa polum
cursu contrario motum cieat, quidve terrae soli-
ditatem sustentet, aut quo modo fluxa aquarum
natura assidue gignatur e terra, nec ipsa terra
deficiat, ignoratis, nec tamen ob inscitiam hanc
exhorrescitis. Quid? quod divinam ac beatam il-
lam naturam rerum omnium praestantissimum,
qua; nec cogitatione , nec animo , aut mente plene
comprehendi potest , esse quidem creditis , in quo
autem consistat, quidve ipsa sit, nulla adhuc ra-
tione conjicere potuistis , atque eam tamen , quam
nullis rationibus valetis intelligere , toto corde ,
animo , virtuteque diligitis? Cur igitur haec stulta
timoris ratio valet in illa sola, quae nos post
hanc exceptura est, vita, ιιι, qua: non novimus
puerorum instar , qui inanibus opinionum figmen-
tis deterrentur, formidemus ? Qui enim rem all-
quam habere cupit perspectam et cognitam , pri-
mum Operam dat, ut , quae sit ejus natura, dili-
genter consideret, atque ita, utrum commoda,
et admittenda, an gravis avertendaque sit, intelli-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.