PG 46, col. 518

ΠΕΡΙ ΠΑΡΘΕΝΙΑΣ
ΙΣ ΤΟΝ KAT‘ APE ΤΗΝ BION,
S. P. N.GREGORII
DE VlRGINl'l‘ATE.
EPISTOLA EXIIORTATORIA AD FRUG! νΙτΑΜ.
(Petro Galesinio interprete. )
Oratio htec omnis eo spectat, ut, qui ejus vim
assequuntur, iis profecto vita: honestae, et quae vir-
tuti maxime conveniat, allatura sit cupiditatem;
permultae enim cum sint, ut divini Apostoli verbo
utar, distractiones, quze communi hominum vita)
impendent; necessario haec quidem oratio, quasi
quosdam sanctioris disciplinae aditus, atque fores
virginalis vita: rationes constituit: tanquam neque
iis, qui in hac vitm vulgaris societate occupati sunt,
facile sit otioso animo se divinioris vitm institutis
tradere, et illis, qui ab omni turbulentae vita! con-
suetudine se removerunt, valde promptum sit ac
facile, in gravioribus rerum divinarum studiis sine
ulla interpellatione ac libere versari. Et quoniam
aliquo modo consilium per se non multam ad pcr-
suadendum- vim habet, neque qui ad res aliquas
utiles et salutares adhortatur, facile quempiam
simplici verborum ratione flectit, nisi illud unum
ante graviter, et ample exornaverit, ad quod audi-
torem ipsum impellere studet: propterea oratio
hinc, qua: consilio concluditur et terminatur, a vir-
ginitatis laudibus exorsa est. Quae autem cuique rei
laus attribuitur, ea quia rerum inter se pugnantium
appositione, quasi contentione quadam, illustrior
fit, non sine causa a nobis molestiarum, ac difiicul-
talum, quibus humana vita afficitur, mentio facta
est. Deinde explicatio qtuedam, et illa quidem bre-
vis cst introducta vitae illius, quae philosophia: con~
scntanca est, illudque sane conclusum est, non
posse eam vitm rationem quemquam assequi, qui
in humanis negotiis omnino versatur. Sed cum
eorum, qui rerum humanarum curam ahjecerunt,
corporis Cupiditas debilitata sit, ct quasi languescat
appetitio, illud item ordine quaasitum cst, quae a
nobis res sit vere appetenda. Cujus rei gratia ab
co qui natura: nostra: effector est, ipsam appetitio-
nis vim naturamquc nos accepimus. Qua quidem
re, quoad fieri potuit, plane explicata, neque etiam

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.