PG 46, col. 566

impotentiam attribuere: sed imbecillitatem nostra:
natura: impotentem esse testari. Inlirma autem
caro est, quemadmodum scriptum est: Spiritus
quidem promptus est, caro autem infirma ". Ergo
per utraque vera dicit divina Scriptura, dum et
majoritatem conlitetur, et aequalitatem non negat.
Nam ubi Verbum humanam spectat naturam, eum
qui non videtur majorem eo dicit esse qui per
carnem videbatur: sed ubi mentem ad divinitatem
ducit, cessat haec majoris et minoris ex adverso
opposita comparatio, atque pro his unitas praedi-
catur, Ego et Pater unum sumus. at ea quas per
inmqualitatem variant. unum esse non possunt.
Utrum oratio nostra respondendo vobis satisfecit,
haereticam inaequalitatem a pietatis sententiis certis
segregans atque secernens? an, quemadmodum in
judicio requiritis per plures testes conlirmari ora-
tionem ? Igitur permittite mihi ut commemoratione
cujusdam rei gesta), quae in historia vetere conti-
netur, libere ad arbitrium meum nonnihil exten-
dam et amplificem orationis brevitatem, forsitan
autem nobis narratio non erit a proposito aliena.
Audite apostolicam lectionem, Abrahami historiam
paucis exponentem, dum dicit ε Abrahamo pollici-
tus Deus, quoniam per neminem maiorem poterat
ε jurare, per seipsum jura: dicens ’,⁵ qua: dixit.
Quoniam igitur verisimile est incognita plerisque
esse ea qua: continet historia, paucis vobis. quoad
ejus potero, exponam. Deus jubet Abrahamum
patria sua, cognatis atque propinquis relictis.
alibi quaerere sedes ς et erat ille patriarcha in terra
aliena durans in fide promissionis. Constantia fidei
viri adversus Deum probatur per diuturnam proro-
gationem earum rerum, quas sperabat ; promissio
autem erat, Abrahamum patrem et auctorem fore
‘gentis. Multum temporis intercesserat. et jam ad
senectutem aetate ejus inclinata, natura: id quod
par est accidebat, atque adhuc spes prorogabatur :
sicuti consentaneum ac verisimile est in senili
aetate, vires ad procreandum liberos tum ipsius.
tum iconjugis ejus erant exstinctae. Atque id
amoto pudore historia significat, dum dicit desii5<
se Sarae fieri muliebria per qua: conceptio fit:
ac corpus quidem consumpta juvenili astate natura:
parebat ac senectute incurvabatur, sed erga Deum
spes quasi senectutis expers in eis vigebat. iniere ’
ea nascitur eis Isaac, ut ipse partus non natura: '
opus, sed ell‘ectus divina: potentiae videretur. Dono _
Dei admodum lagti erant, ut par est: cani eorum
per tilium rursus quasi reflorucrant. largiter lactis
scaturigines ad usum decrepita: aliiuebant: qua:
senio conlecta erat, lacte abundantem mammam
lilio admovebat. Laetabatur et exsultabat miraculo

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.