PG 46, col. 604

nebrae, quas Deus, ut Moses scribit, noctem nomi-
navit".
Quamobrem, cum et nox tenebris. et dies sole
praescribatur, prapheta , Neque dies, inquit, ne-
que nox. Quod si neque nox , neque dies, tempus
hoc dici potest, alio nomine profecto praesens
gratia est appellanda. Vultis exponam vobis,
quid ipse sentiam? Haec est dies illa, quam fecit
Dominus”, a diebus illis longe diversa, qui
mundi procreationis initio sunt constituti ,[ quos
temporis cursus dimetitur. Alterius haac est pro-
creationis initium.] In hac enim die coelum no-
vum facit Deus et terram novam, ut ait Pro-
pheta ὀ. Ecquod cmlum? firmamentum ejus qua:
in Christo est fidei. Ecquam terram? cor bonum,
inquam , ut dixit Dominus , terram quae bibit su-
per se venientem imbrem , et spicam multiplicem
parit". In hac creatione, sol quidem est vita
munda, stellae, virtutes; aer, praeclara conversa-
tio; mare, altitudo divitiarum, sapientia: et scien-
tiae; herbae et germina , bona doctrina, divina-
que documenta, quae populus pascuae , hoc est.
Dei. grex carpit, atque depascitur; arbores feren-
tes fructum , mandatorum observatio. in hac die
verus homo procreatur ad imaginem et similitu-
dinem Dei. Annon mundus tibi iit hoc principium,
Haec dies, quam fecit Dominus? Quam neque diem
esse dicit propheta diebus aliis , neque noctem
aliis noctibus similem? Sed quod in hac gratia
prmstantissimum est, nondum explicavimus. Haec
mortis dolores dissolvit. Haec mortuorum primo-
genitum edidit. ln hac ferreae mortis porta: con-
fractae sunt. in hac terei inferorum vectes com-
minuti. Nunc mortis carcer aperitur. Nunc capti-
vis libertas denuntiatur. Nunc cazcis videndi facul—
tas praebetur. Nunc oriens ex alto invisit eos qui
in tenebris et umbra mortis considebant. Vultis
etiam de tridui praefinito termino aliquid intelli-
gere‘Hllud dixisse contenti simus, tam exiguum -
temporis spatium fuisse satis, ut omnipotens sa-
pientia in corde terrae exsistcns magnam illam
mentem in eo habitantem stultam redderet. Sic
enim illum nominat PrOpheta , magnam mentem
illum et Assyrium appellans ”. Quoniam igitur
domicilium quoddam mentis est cor; in eo enim
principatus animi esse creditur : idcirco Dominus
manet in corde terrae, ubi est mentis illius caele-
ste domicilium, ut consilium ejus stultum reddat,
ιιι ait prOpheta, et apprehendat sapientes in
astutia eorum ³³, et sapientes ipsorum conatus in
contrarium vertat. Nam quia fieri non poterat ut
princeps tenebrarum meram *lucis praesentiam
'°lsa.1.xv,l7. “ lsa. ιιι, Η. ³⁸ lsa. x, fl;

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.