PG 46, col. 615

inferos esse dixerit, au’t inferos in paradiso, uteodem
tempore utrobique fuerit, aut his Patris manus
indicari. At haec pie considerantibus ne quaestione
quidem fortasse videantur digna. Qui enim divina
potentia sua ubique est, is et rebus adest omnibus,
et nullo excluditur loco. Verum ego rationem aliam
praetcrea memini me didiCisse, quam vobis, si pla-
vcet, breviter explicabo. Quando Spiritus sanctus
in Virginem venit, eique Altissimi virtus obum-
η bravit ³⁷, ut homo novus in ipsa gigneretur, qui
propterea vocatus est novus, quod a Deo praeter
hominum consuetudinem creatus est, ut Dei esset
domicilium non manufactum ; neque enim in ma-
nuiactis, hoc est, hominum opera constructis Al-
tissimus habitat ⁸⁸, tunc Sapientia sibi domum ex-
adiiieante ³³, obumbratione tanquam signi forma
intus aedilicio constituto, duabus illis partibus, ex
’ quibus humana constat natura (animum et corpus
intelligo), potentia divina conjuncta est ," sese
utrique pariter commiseens. Oportebat enim, ut,
cum utraque pars promer peccatum supplicio
mortis esset obnoxia (siquidem animae mors est a
vera vita sejunclio, corporis autem mors est ipsa
corruptio et dissolutio), oportebat, inquam, ut
vitae conjunctio ab utraque parte mortem eXpelle—
ret. Itaque divinitate utrique hominis parti copu-
lata, in utraque perspicua exCellentis natura: indi-
' cia patuerunt. Corpus enim attactu suo morbos
curans, divinitatem prae se ferebat ; animus autem
’ potenti illa voluntate divinam virtutem indicabat.
· Quemadmodum enim tangendi sensus est corporis
prOprius, sic animi proprius est voluntatis motus.
Accedit leprosus corporé jam dissolutus atque
confectus. Quomodo curatur a Domino? Animus
lvult, corpus[ attingit. Utroque modo expellitur
morbus. Statim enim, ut scriptum est ⁸ο, discessit
abeo] lepra. Rursum cum tot hominum millia
apud se considerent in solitudine, noluit eos jeju-
nos dimittere. Manibus igitur panes fregit.
Ἦ ψυχὴ θέλει καὶ τὸ σῶμα . . . ἡ λέπρα. Πάλιν τοὺς ἐν πολλαῖς χιλιάσι ,κατὰ τὴν ἔρημον αὐτῷ προσεδρεύσ
σαντας, ἀπολῦσαι μὲν νήστεις ού θέλει· ταῖς χερσὶ δὲ διακλᾶται τοὺς ἄρτους.
Vides quomodo divinitas utrique parti conjun- D
ecta per utramque declaratur, cum» et corpus agat,
et animus velit? Verum non est necesse ut res
omnes admirandas eodem pacto perfectas recen-
seamus. Sunt enim omnibus notae. Quamobrem ad
id, cujus gratia haec commemoramus , revertemur.
Quomodo eodem tempore et apud inferos, et in
paradiso Dominus fuerit, quaritur. Cujus quidem
quaestionis una solutio'est, ut dicamus, nihil avium
aut inaccessum esse Deo, in quo omnia consistunt.
³¹ι Matth. xu, 40. ³⁸ Luc. nul. 45. ³⁸ ι1›ιι1., ι
’ ⁸ο Matth. vm, 5. ⁸¹ Matth. XV, ’52 εψιο

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.