PG 46, col. 698

animarum imbecillitatem , ex quadam veluti fame
contractam, ad percipiendum mysterium illud ho-
mines nequaquam essent idonei, a multorum prius
deorum cultu per prophetas, et legem sic revocati
Sunt, ut unam cernere divinitatem, ct in una divi-
nitate solam Patris potentiam agnoscere assuesce-
rent, quippe qui solidiori, ut diximus, ciho non
essent idonei. Deinde quos ad pleniorem divinitatis
cognitionem lex praeparaverat, iis revelatus est per
Evangelium unigenitus Filius: ac postremo datus est
nobis perfectus naturae nostra: cibus, in quo vita est,
Spiritus sanctus. Hoc hodierna: celebritatis est ar-
iumentum ; quamobrem aequum est, ut cum ad cho-
ros in sancti Spiritus festivitate celebrandas con-
venerimus , spiritualis hujus chori principi Davidi
pareamus, dicenti, Venite, exsultemus Domino ;
Dominus autem, ut inquit Apostolus. Spiritus est ’.
Hodie enim transactis , juxta annui orbis stata
tempora , quinquaginta a Paschatis festivitate die-
bus, hac ipsa, tertia scilicet diei hora, donum illud
hominibus largitus est Deus , quod omnem dicendi
vim superat. Rursus enim homini admistus est ille
Spiritus, qui antea, propterea quod homo esset
caro, a natura nostra recesserat, et spiritualibus
nequitiae potestatibus per vehementem illum spi-
ritum disjectis, cunctisque fcedis daemonibus ejus-
dem adventu ex aere expulsis, divina virtute, spe-
ciem ignis prae se ferente, repleti sunt, qui in su-
periore domus parte degebant; neque enim fieri
potest, ut quis sancti Spiritus particeps fiat, nisi
in sublimiori hujus vita: instituto versetur. Nam
qui ea , quae sursum sunt, sapiunt, et vita: conver-
satione e terra in cmlum translata, in caenaculo
sublimis illius vitae rationis habitant, hi sancti Spio
ritus participes fiunt. Congregatis enim in omna-
culo discipulis, ut in Actuum apostolorum historia
narratur, ignis ille divinus omnisque materici ex-
pers, ad linguarum instar, pro eorumdem discipulo-
rum numero, divisus est. Illi ergo Parthos, Medos, et
Elamitas. ac reliquas gentes alioque-bantur, ad qua-
rumlibet earum linguas voces suas pro lihitu ac-
commodantes. ’At ego, ut inquit Apostolus, malo,
sensu meo quinque verba loqui in Ecclesia , ut aliis
etiam prosint, quam decem millia verborum in lin-
gua ³. Verum tunc quidem multum profuit, aposto-
lorum vocem aliarum gentium linguis aptari, ne
prmconum linguam ignorantibus Evangelii promul-
gatio incassum fieret; nunc autem quoniam una
nec exstat in uno ex Vaticanis, in cujus tamen
margine additur manu diversa.
(7) Alius codex, ὃ.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.