PG 46, col. 706

cordiam solverant, in spirituali Ecclesia: mdilica-
tione rursus ad commercium linguae venire, atque
idcirco sancti Spiritus dispensatio recte gratiam
hinc orditur, ut commune hominum benelicinm in
Omnem intellectum humanae vocis dispertiretur,
ne si in unam linguam solam praedicatio pietatis
includeretur, incflicax et inutilis hominibus diversa:
linguae maneret. ’
Jam igitur cum Pharisaei quidem suis etiam ip-
sorum auribus non crederent, ac miraculo rei ob-
stupefactos caeteros errare contenderent irridentes,
quasi mustum talem vecordiam atque furorem apo-
stolis ingenerasset; Petrus autem uno orationis
complexu, animarum millia tria quasi verriculo
captas Christo lucrifecisset ', ac deinceps semper
adjectione eorum, qui salvi tierent, Ecclesia numero
ac multitudine cresceret : itemque is, qui a nati-
vitate claudus fuerat, speciosam portam templi
rursus iis, qui salvi tierent, aperuisset ³, cui assi-
dens sua: sanationis miraculo anima claudicantes
ad fidem adduxerat. Cum multi igitur ad praedica-
tionem fidei confluerent, atque majorem manum
gratia: ministrantium res posnularet, tunc sapientia
ac gratia abundans Stephanus a Spiritu in auxilium
ε apostolorum vocatur ⁸. Ac nemo nomine ministerii
motus, secundum eum ab apostolica dignitate lo-
cum obtinere suspicetur: quoniam etiam Paulus
sese ministrum mysteriorum Christi agnoscit“ : nec
universarum rerum Dominum qui per carnem hu-
manam salutem administrabat, ministerii nominis
puduit, cum diceret sese in medio esse tanquam
ministrum, qui divisiones ministeriorum efficit, ut
inquit Apostolus ⁸. Quemadmodum enim ignis apta
comprehensa materia, flammam in altum tollit, et
illustriorem splendorem eiiicit : ita etiam Spiritus
sanctus, cum in magna illa Stephani animi indole
versaretur, gratia: radios clariores eiliciebat. Quam-
obrem omnes, in quibus eruditionis atque scientia:
nonnihil iuerat,in sese convertebat : exiis qui ca:—
teris praestare videbantur, coitione atque conspira-
tione facta, veluti in phalangas quasdam constipati,
sic impetum Stephani sustinere nitebantur. At ille
onmibus pariter invictus erat, sive cum multis so-
lus, sive cum paucis congrederetur. Tune igitur
in speciem quidem Alexandrini, Libertiniquect
Cyrenenses, quique undique convenerant homines,
cum veritatis athleta confligebant. Qui autem per
id quod- apparebat intelligitur, is pater mendacii
erat, per figuras humanas adversus eam, qua: a
Stephano proferebatur, veritatem insurgens. Sed
veritas quidem de mendacio tropaeum reportabat,
cum vir ille strenuus omnes pronugnatores fraudis
in fugam egregie vertisset : minister autem veri-
ιε’. tv, ι’. ⁸ Ιτίιιιιθδ. n', ii; 1 Cor. XII, ί sqq.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.