PG 46, col. 710
versus eum proferebantur, in posterum eventura -
erant. Aiebant enim eum dixisse locum eversum iri, et
instituta Mosis commutatum iri. Quod igitur male—
ficium in his verbis continetur, sive vera, sive falsa
loquatur? Nam si quidem mentitur, id quod angit
et male habet, non eveniet : sin autem vera dicit,
quamam inest injuria fsermoni, quo praedicitur id
quod eventurum sit? Nam quae fiunt, prorsus eve-
nient, sive sileamus, sive loquamur: at caedes pra:-
dicentis quam affert incommodorum correctionem?
Deinde accusatur quidem Jesus Nazarenus : sen-
tentia autem, qua pmna atque supplicium decernitur,
adversus Stephanum fertur. Atqui si is, qui delin-
quit, iram movet et crimini datur loci et instituto-
rum mutatio; atque hinc accusator non a Stephano,
sed ab Jesu fieri dicit : adversus accusatum pror-
sus commoveri iudices oportebat. 0 injustam au-
dientium sententiam! Quoniam, inquit, Jesus mutabit
leges, Iapidetur Stephanus. Quomodo autem legem
Jesus abrogabit, qui ita affectus erat erga legem,
qui omnia ad confirmationem antiquarum legum
instituit, qui dixit :Non veni dissoluturus legem,
sed impleturus "? qui legem de non interficiendo, per
hoc, quod nec prorsus quidem irasci quemquam
voluit, discipulis confirmavit ? qui adulterium una
cum libidine atque concupiscentia ejecit? qui per
id, quod noluit, ut quisquam ulciscatur eum,a quo
ante laesus esset, ne lacessendum quidem injuria
quemquam esse sanxit? qui per c0mmuni3ationem
facultatum, avaritia: vitium exterminavit?
Qui fit igitur, ut haec neque commemorata, neque
in cognoscendo simul quae sita atque examinata
sint? Vellem nunc adesse mihi sanguinariorum il-
lorum judicum consilium, ac de locis. Quorum
nomine saeviunt infensi, sciscitari, ubi celebre illud
templum , ubi incredibiles lapidum magnitudines,
ubi aurum illud , quod reliquam templi materiam
pretio propemodum aequabat, ubi legitima sacri-
ficia, aries, vitulus, agnus, iuvenca, columba, tur-
tur, avertendis malis sacrificari solitus caper? Si
ἰόοὶιοε Stephanum capitis condemnant, ut ne quid
tristium illarum rerum eveniat, ostendantquaecun-
que per caedem illam nefariam sibi conservarint.
Quod si nihil horum reliquum est, quorum nomine
sententiam illam tulerunt , dicant cujus rei gratia
caedes ab ipsis, perpetrata sit? Verum videamus in
reliquo certamine, qua ratione sanguinarios ulci-
scatur is, qui veluti nivalibus fioccis crebris inci-
dentibus, ita lapidum quasi grandinis imbre obrue-
batur, quibus contra jaculis petat eos, qui lapidum
in eum tela emittebant. Cognoscant Judaei arma
Christianorum, quibus injuriam ulciscendo magnus
Stephanus usus, sui facti exemplo legem vita: