PG 46, col. 743

cus : cognosce ac vise ferias qua: celebrantur, ut
gratiarum adversus Dcunt condnplices actionem,
qui pro una passione,et una pia confessione tot tibi
remunerationes largitus est : ac lteteris ob sangui-
nem efl'usum, et ignis cruciatus toleratos. Quot
cnim tunc supplicii spectatores populos habebas,
tot nunc. habes honoris ministros. Multorum bene-
ficiorum indigemus; intercede ac deprecare pro
patria apud communem regem et Dominum : nam
patria martyris est etiam locus passionis, cives item
et fratres et cognati, qui et habent eum et tuentur et Β
ornant atque honorant; timemus afilictiones, exspe-
ctamus pericula; non longe absunt scelesti Scytha:
bellum adversum nos parturientes; ut miles pro-
pugna (pro nobis), ut martyr pro conservis utereli-
bertate loquendi. Etiamsi superasti saculum, at
nosti allectus et usus necessitatesque humana: con-
ditionis :pete pacem, ut hi publici conventus non
desinant: ne debacchetur atque grassetur adversus
templa altariave rabiosus et sceleratus barbarus :
ne conculcet sancta profanus et impius. Nos enim
etiatn, quod incolumes et integri conservati sumus,
tibi beneficium acceptum referimus. Petimus au-
tem etiam futuri temporis praesidium atque securi-
tatem. Quod si majori etiam opus fuerit advoca~
tione ac deprecatione, fratrum tuorum martyrum
coge chorum, et cum omnibus una deprecare: ntul-
torum justorum preces multitudinis ac populorum
peccata luant; admone Petrum, excita Paulum,
Joannem item Theologum ae discipulum dilectum,
ut pro Ecclesiis quas constituerunt solliciti sint,
pro quibus catenas gestaverunt, pro quibus peri.
cula ac mortes tulerunt, ne simulacrorum cultus
adversum nos caput tollat; ne hereses sicut spinae
vineae succrescant, ne zizanium editum sufi‘ocet
triticum. Ne quapetra veri roris pinguedine carens
adversum nos exsistat, et sermonis ac verbi fertili-
tatis vitn radicis expertem efficiat, sed virtute tua:
sociorumque tuorum deprecationis, ο vir admirande
atque inter martyres eminens et excellens, Chri-
stianorutn respublica campus segetum reddatur, qui
campus ad finem usque maneat in pingui fertilique
arvo fidei in Cbristum,semper fructum edens aeternae vitae, qua: contigit per Christum Iesum Dominum
nostrum. Cum quo Patri simul et Spiritui sancto gloria, imperium et honor nunc et semper, et in sa:-
cula seculorum. Amen.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.